Franciscus Bracht

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Bracht anno 1932

Franciscus (Theod. Franz) Bracht (natus 23 Novembris 1877, mortuus 26 Novembris 1933 vir publicus Germaniae et primo sodalis Centri factionis, deinde nullius factionis erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius medicus fuit. Ipse postquam anno 1894 maturitatem adeptus est, Herbipolis et Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1900 primam probationem accepit et deinde referendarius Berolini laboravit. Anno 1904 secundam probationem accepit et diversis iudiciis assessor fuit. Anno 1907 Assindiae delator publicus factus est. Anno 1908 minister publicus ad magistratum imperii cautionum Berolini iit. Ab anno 1916 praeterea in academia agriculturae Berolini docuit. Annis 1918 - 1923 in Administerio Imperii Rerum Internarum et in Administerio Borussiae Salutis Publicae laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1907 uxorem duxit, ex qua tres liberos habuit, quorum unus infans mortuus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bracht, qui sodalis factionis Centri fuit, anno 1923/1924 secretarius statlis in cancellaria imperii fuit et 18 Decembris 1924 magister civium superior Assindiae electus est. Circa annum 1930 factionem Centri reliquit. 20 Iulii 1932 Bracht a Francisco de Papen cancellario, qui eo die consilium ministrorum Borussiae deposuerat, Administer Borussiae Rerum Internarum pro tempore factus est. 29 Octobris eiusdem anni Papen eum Administrum Imperii sine officiis nominavit. Consilio ministrorum Curtii de Schleicher Bracht ipse Administer Imperii Internarum Rerum nominatus est. Hoc officio non diutius quam ad 28 Ianuarii 1933 tenuit, cum consilium ministrorum de Schleicher magistratos reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]