Franciscus Seldte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Seldte (ad dextram)

Franciscus (Theod. Franz) Seldte (natus 29 Iunii 1882 Magdeburgi, mortuus 1 Aprilis 1947 Furthae) vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP) et postea factionis NSDAP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fabricam aquae mineralis possidebat. Ipse Magdeburgi maturitatem adeptus, tirocinium mercatoris fecit atque deinde Brunsvici et Gryphisvaldae Chemiae studebat. Deinde fabricam patris iuvenis mortui diregebat. Ab anno 1914 Bello Orbis Terrarum I succenturio interfuit et anno 1916 graviter sauciatus bracchium laevum amisit. Deinde diurnarius belli laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1918, postquam monarchia Germaniae cecidit, Seldte cum aliis Foedus Militum Pugnantium Galea Chalybis (Theod.: Bund der Frontkämpfer - Stahlhelm) condidit. Praeterea etiam sodalis DNVP factus et decurio Magdeburgi electus est. Anno 1931 sodales NSDAP Adolpho Hitler duce et DNVP oppido Harzburg coegit, ut una contra Rem Publicam Vimarianam pugnarent. 30 Ianuarii 1933 in consilio ministrorum Hitler Administer Imperii Laboris nominatus est. Electione 6 Martii 1933 etiam legatus Dieta Imperii Germanici electus est et - ut administer laboris - ad finem dictaturae Nazistae mansit. Mense Aprile 1933 factionem DNVP reliquit atque ad NSDAP accessit. Inter dictaturam Nazistarum Seldte auctoritas non magna fuit. 23 Maii 1945 cum aliis administris consilii ministrorum Schwerin de Krosigk ab Alligatis captus est. Antequam criminum belli accusatus est, Seldte in captivitate mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]