Otto Meißner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Meißner

Otto Meißner (natus Elisatiae 13 Martii 1880; Monachii mortuus die 27 Maii 1953) fuit minister publicus et vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Otto Meißner cum Friderico Ebert anno 1922

Pater fuit publicus cursus publici minister. Meißner Argentorati lyceum frquentabat et praeter linguam Theodiscam etiam Francicam, Russicam atque Latinam edidiscit. Maturitatem adeptus ab anno 1898 ad 1903 Argentorati et Berolini iurisprudentiae studebat. Primam probationem accepit et doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1903 aut 1904 miles conscriptus fuit. Postquam referendarius Argentorati laboravit, anno 1906 eodem loco iudex factus est. Ab anno 1908 Meißner minister publicus ferroviariae Elisatiae erat. Annis 19151917 Meißner primo bello mundano centurio interfuit. Ab anno 1918 Meißner legatus Germaniae in Ucraina fuit. Cum imperium Germanicum in fine eiusdem anni caderet, Meißner curruum agmen ferroviarium cum multis militibus atque arca legationis Germaniae Ucrainae in tutum Germaniam reduxit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Meißner cum Hindenburg praeside circa annum 1930

Anno 1908 Meißner uxorem duxit atque ex ea filium et filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Berolini Fridericus Ebert (SPD) praeses Rei Publicae Vimarianae eum vicarium praepositum sui officii fecit. Proximo anno etiam praepositus factus est. Hoc officio et sub successore Ebert, Paulo de Hindenburg tenuit. Hindenburg eum etiam secretarium civitatis creavit. Et Hindenburgo mortuo, Adolfus Hitler, cum Iulio anni 1934 dux Germaniae (Theodisce: Führer und Reichskanzler) factus esset, Meißner in officio tenuit. Die 1 Decembris 1937 Meißner Administer Imperii creatus est.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945, Meißner ab Alligatis captus et testis in Iudiciis Norimbergensibus factus est. Anno 1949, ipse accusatus, sed criminibus belli absolutus est. Paene liberatus et iudicio Theodisco accusatus est, sed anno 1952 causa sine iudicio finita est. Anno 1950, ipse scripturam apologiarum publicavit.