Bernhardus Rust

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bernhardus Rust anno 1934

Bernhardus (Theod. Bernhard) Rust (natus 30 Septembris 1883 Hannoverae, mortuus 8 Maii 1945 oppido Berne (Saxonia Inferior)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Rust, postquam maturitatem adeptus est, Rust Litteris Theodiscis, linguisque Latina et Graeca studebat et ab anno 1909 magister in gymnasio Hannoverae laboravit. Bello Orbis Terrarum I ab anno 1914 miles interfuit et graviter capite sauciatus est. Post bellum iterum magister laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam ab anno 1922 Rust sodalis NSDAP fuit et mox dux regionum diversarum factionis in Germania septentrionalis factus est. Anno 1930 e munere magistri dimissus est. Alii ebrietatis causa, alii propter stuprum illicitum cum discipula dicunt. Eodem anno legatus Dietae Imperii Germanici electus est. 2 Februarii 1933 Rust administer educationis Borussiae pro tempore factus est. Anno 1934 hoc administerium Borussiae cum simili administerio Imperii nuper creato consociatum est et Rust nunc Administer Imperii factus est. Quamquam Rust acriter consuluit, ut sensus et consilia Nazistarum in educatione discipulorum semper promulgarentur, tamen non multum adeptus est, quod alii duces Nazistarum plus apud Adolfum Hitler potuerunt. Cum Germania Bello Orbis Terrarum II victa esset, Rust 8 Maii 1945 mortem sua manu sibi paravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]