Gualterius Darré

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gualterius Darré

Ricardus Gualterius (Theod. Richard Walter) Darré (natus 14 Iulii 1895 Buenos Aires, mortuus 5 Septembris 1953 Monachii) vir publicus Theodiscus et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Gualterius Darré filius mercatoris Theodisci fuit et iuventute cum familia saepe sedem movit, scholas Theodiscas Argentina, Germania, Londiniique frequentabat. Post scholam finitam Giessae et Salinis Saxonicis rebus coloniarum studebat. 1914 voluntarius miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Post bellum finitum brevi tempore voluntarius contra sectatores rerum novarum certavit. Tum ad annum 1920 studium ante bellum coeptum continuabat. Diploma acceptum etiam agriculturae studebat et anno 1925 studium finivit. Annis proximis variis mandatis vivebat et itinera ad explorandum agriculturam fecit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1929 Hinricum Himmler cognovit et librum de "sanguine et solo"" (Theod.: Blut und Boden) composuit: Germania cibos omnes agro proprio sibi parituram esse censuit. Agricolis Theodiscis praesertim favebat. Anno 1930 Adolphum Hitler convenit, qui ei ordinem rerum agrariarum agendarum factionis NSDAP mandavit. Eodem anno sodalis NSDAP factus est. Darré ab anno 1932 legatus Dietae Imperii Germanici electus est.

Anno 1933, cum Nazistae Germaniae rerum potiti essent, Darré "Dux Agricolarum Imperii" nominatus et, postquam Alfredus Hugenberg antecessor a magistratu se recessit, 29 Iunii] 1933 etiam Administer Imperii Victus et Agriculturae factus est. Proximis annis Darré censuit Germaniam iterum rem publicam agricolorum factum iri. Sed alii duces Nazistarum industria exstruenda bellum proximum esse praeparandum dixerunt. Itaque saepe cum aliis Nazistas iurgabat. 16 Maii 1942 Hitler eum "propter valetudinem" per commeatum dimisit et Herbertus Backe negotia administri fecit. Ipse se in fundum suum recessit. 1 Aprilis 1944 Backe etiam de iure eius successor factus est.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Darré ab Alligatis captus et in carcerem Norimbergae missus est. Anno 1949 ad septem annos carceris damnatus iam 1950 valetudinis causa liberatus est. Ultimis annis Darré in oppido Hartsburgo vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]