Otto Georgius Thierack

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Georgius Thierack circa annum 1940/1942

Otto Georgius (Theod. Otto Georg) Thierack (natus 19 Aprilis 1889 oppido Wurzen (Saxonia), mortuus 22 Novembris 1946 oppido Stukenbrock (Vestfalia)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Thierack Marburgi et Lipsiae iurisprudentiae studebat et anno 1913 primam probationem accepit. Doctor promotus annis 1914 - 1918 succenturio Bello Orbis Terrarum I interfuit atque graviter ore saucius est. Post bellum finitum anno 1920 decundam probationem accepit et deinde delator publicus in Saxonia fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Thierack, qui ab 1 Augusti 1932 sodalis NSDAP fuit, celerrime, postquam Nazistae rerum potiti sunt summos in magistratos sublatus est: 12 Maii 1933 administer Saxoniae iustitiae nominatus est, ab anno proximo praeses Iudicii Popularis (Volksgerichtshof) erat, quod iudicium acerrime contra inimicos Nazistarum consuluit et saepe homines capitis damnavit. Praeterea leges tulit, quibus debiles necare impune liceret. 24 Augusti 1942 Administer Imperii Iustitiae factus est, quem officium ad finem belli duxit. 23 Maii 1945 cum aliis administris consilii ministrorum Schwerin de Krosigk ab Alligatis captus est. Antequam criminum belli accusatus est, Thierack in captivitate mortem sibi veneno paravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]