Ioannes Henricus Lammers

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Henricus Lammers anno 1941

Ioannes Henricus (Theod. Hans Heinrich) Lammers (natus 27 Maii 1879 oppido Lublinitz (Silesia), mortuus 4 Ianuarii 1962 Dusseldorpii) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius medicus animaliaum fuit. Postquam oppido Pless (Silesia) scholam principum ferquentavit et maturitatem adeptus est, Vratislaviae et Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Post militiam referendarius laboravit et anno 1904 doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1906 succenturio factus anno 1907 secundam probationem accepit. Tum Bithomiae iudex laboravit. Ab anno 1914 miles voluntarius Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1917 graviter sauciatus oculum amisit et in administratione exercitus deinde laboravit. Anno 1920 minister publicus in Administerium Imperii Rerum Internarum vocatus est. Ibi ad annum 1933 in sectione iuridica laboravit, quamquam constitutionem Rei Publicae Vimarianae numquam probabat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lammers 1913 uxorem duxit et ex ea duas filias habuit. Uxor et filia altera anno 1945 mortem voluntariam petiverunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lammers, qui antea sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis fuerat, anno 1932 ad NSDAP factionem accessit, forsitan, quod saepe alii in administerio promoti sunt. 30 Ianuarii 1933 Adolphus Hitler eum secretarium statalem in cancellaria imperii fecit. Hoc officio saepe consilia a Hitler excogitata in leges redegit. Eodem anno etiam sodalis SS factus est. 26 Novembris 1937 Lammers Administer Imperii sine officiis nominatus est. Et criminibus Nazistarum particeps erat, iner alia caedibus debilorum interfuit, quod crimen a Nazistis "Euthanasia" vocatum est. Paucis diebus, antequam Bellum Orbis Terrarum II finitum est, Hitler eum in carcerem mitti iussit, quod consilio Hermanni Göring ducis Germaniae faciendi faverat.

Iudicium et ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Post finem belli Lammers ab Alligatis captus anno 1946 Iudicio Norimbergensi testis interfuit. 11 Aprilis 1949 Lammers ipse propter crimina belli ad viginti annos carceris damnatus est. Sed iam 16 Decembris 1951 veniam accepit et liberatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]