Gulielmus Baro de Gayl
Gulielmus Baro de (Theod. Wilhelm Freiherr von) Gayl (natus 4 Februarii 1879 Regiomontii, mortuus 7 Novembris 1945 Potestampii) vir publicus Germaniae et sodalis DNVP fuit.
Iuventus et munus [recensere]
Pater eius legatus militum Borussiae fuit. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Berolini, Goettingae atque Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno 1908 assessor factus anno 1909 praeses societatis agrorum Borussiae Orientalis factus est, quae societas agricolas novos in rus collocavit. Annis 1916 - 1920, inter Bellum Orbis Terrarum I in praetorio Germaniae in Russia operam dedit. Anno 1918 praeses Theodiscus Lithuaniae septentrionalis erat.
Cursus honorum [recensere]
Post bellum finitum pro provincia Borussiae Orientalis de Foedere Versaliis sancito agebat et commissarius Theodiscus fuit, qui suffragium in ea provincia ordinavit, an ad Borussiam vel Poloniam pertineret. Annis 1921 - 1933 legatus Consilii Rei Publicae Borussiae et annis 1921 - 1932 legatus Provinciae Borussiae Orientalis in Consilio Imperii fuit. 1 Iunii 1932 Franciscus de Papen eum Administrum Imperii Rerum Internarum fecit. Cum Papen 3 Decembris 1932 consilium ministrorum reliquit atque se in vitam privatam recessit.
Nexus externi [recensere]
| Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |
Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) |
|
| Franciscus de Papen (nullius factionis) |
Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) |
|