Immanuel Kantius
E Vicipaedia
| Immanuel Kantius | |
|---|---|
| Immanuel Kant | |
| Pictura | |
| Natus | 22 Aprilis 1724 Regiomontii |
| Obiit | 12 Februarii 1804 ibidem |
Immanuel Kantius[1] (Theodisce: Immanuel Kant) fuit philosophus Germanicus, Regiomontii in Borussia natus die 22 Aprilis 1724 et ibidem mortuus 12 Februarii 1804. Kantius celebri modo numquam urbe natali exivit. Hodie Regiomontium est Russiae pars, nomine Calininopolis; Kantii vero temporibus fuit magnitudine secunda Borussiae urbs.
Kantius in libro Kritik der reinen Vernunft (Ars rationis purae critica) scripsit nostram cognitionem finitam esse. Sunt logica iudicia quae "analytici iudicia a priori" appellantur. Sunt quoque "synthetica iudicia a posteriori," id est iudicia de experimentis. Sunt autem alia iudicia, quae "syntheticia iudicia a priori" appellantur: iudicia arithmeticae, geometriae, physicae, denique metaphysicae. Quomodo potest homo synthetica iudicia a priori dicare?
Index |
[recensere] Sententiae
- "Illuminatio est, qua homines exeunt e procuratura, quam ipsi sibi imposuerunt. Procuratura est ratione sua uti non posse nisi praeceptore quodam gubernante."
- Imperativus ille categoricus sive fundamentum ethicae Kantianae: "Age ita, ut maxima voluntatis tuae propositio esse principio possit legislaturae generali."
[recensere] Notae
- ↑ adiectivalis forma "Kantianus"
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Immanuelem Kantium spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |