Otto Geßler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Carolus Geßler

Otto Carolus (Theod. Otto Karl) Geßler (natus 6 Februarii 1875 Ludoviciburgi, mortuus 24 Martii 1955 oppido Lindenberg (Bavaria) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores eius agricolae, pater decurio fuit. Postquam maturitatem anno 1894 adeptus est, ad annum 1898 Erlangae, Tubinga Lipsiaeque iurisprudentiae studebat et probationem accepit. Anno 1898/1899 militiam fecit. Anno 1900 doctor summa cum laude promotus est. Deinde minister publicus iustitiae Bavariae factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Geßler anno 1903 uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Deinde ab anno 1905 Urbis Aciliae Augustae iudex erat et 12 Decembris 1910 magister civium iurisprudens Ratisbonae, 9 Decembris 1913 magister civium superior Norimbergae electus est. Bello Orbis Terrarum I propter imbecillitatem cruris non interfuit. Postquam monarchia in Bavaria et Germania collapsa est, Geßler cum aliis factionem DDP condidit. 25 Octobris 1919 Administer Imperii Reconstructionis in consilio ministrorum Bauer nominatus est. Postquam mense Martio 1920 Wolfgangus Kapp frustra rerum potiri conatus est, Geßler 27 Martii Administer Imperii Defensionis Publicae factus est et diu mansit. Annis 1920 - 1924 etiam legatus Dietae Imperii Germanici erat. Breve tempus (23 Octobris 1925 - 20 Ianuarii 1926 etiam Administer Imperii Rerum Internarum pro tempore fuit, postquam Martinus Schiele propter foedera Locarni signata se cum aliis administris DNVP e consilio ministrorum recessit. Ioannes de Seeckt, summus legatus exercitus Germaniae eum ut quiritem non adiuvit et Geßler anno 1926 eum dimitti impetratus est: Nam exercitum, qui non rebus politicis se interponeret, peteret. Ipse autem mense Ianuario 1928 se a magistratu recessere coactus est. Annis 1928 - 1933 Geßler praeses foederis Theodiscae popularis curae sepulchrorum belli (Theod. Volksbund Deutsche Kriegsgräberfürsorge) erat.

Tempore Dictaturae[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1933 Geßler se ex vita publica recessit. Tamen post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam a Nazistis in Castra carceralia inclusus est, quod consilia coniuratorum novisset. Non prius quam Bello Orbis Terrarum II finito liberatus est.

Post Bellum[recensere | fontem recensere]

Geßler post bellum finitum anno 1949 praeses Crucis Rubrae Bavaricae et annis 1950 - 1952 Crucis Rubrae Germaniciae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]