Ostara

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ostara a pictore saeculi XIX descripta. A dextra parte est lepus paschalis.

Ostara fortasse olim dea fertilitatis Germanica quae mense paschali celebrabatur.

Beda Venerabilis in libro de temporum ratione de Britannis scripsit:

"Eostur-monath, qui nunc paschalis mensis interpretatur, quondam a dea illorum, quae Eostrae vocabatur, et cui in illo festa celebrabant, nomen habuit; a cuius nomine nunc paschale tempus cognominant, consueto antiquae observationis vocabulo gaudia novae solemnitatis vocantes.“

Iacobus Grimm eo fonte usus est ut illam deam proponeret contenderetque.