Genocidium

E Vicipaedia
(Redirectum de Generis occidio)
Salire ad: navigationem, quaerere
The origin of the word genocide

Genocidium[1] est systematica considerataque populi, gentis, religionis, vel civitatis exstinctio.

Excogitatio termini[recensere | fontem recensere]

Genocide, vox Anglica anno 1943 excogitata a Raphaele Lemkin (1900–1959) est, viro Polono Iudaeoque legis prudens, apud Holocaustum, ex verbo Graeco génos (idem e quo Latine genus) et radice Latina -cid- ex occidere (vicissim e caedere), exemplo verbi homicidium (hominem occidere).

In Noah (1933), Lemkin scripsit commentarium "Crime of Barbarity" (Crimen crudelitatis), qui generis occidionem depinxit maleficium contra ius inter civitates. Haec maleficii notio, quae non ita multo post facta est notio generis occidionis, orta est in historia Assyriorum trucidatorum in caede apud Simele in Iraquia die 11 Augusti 1933. In animo Lemkin, hic casus "memorias caedis Armenianae" per primum bellum mundanum evocavit. Ad Consilium Legitimum Societatis Civitatum Matriti eodem anno primam rogationem ut tales "actus saevitiae" interdicantur obtulit, sed a gubernatione Polonica (tunc Germaniam nazistam placante) condemnata, rogatio defecit.[2] Anno 1948 Conventio de Prohibitione Cohercitioneque Criminum Genocidii decreta est contra genocidium ac Iudicium Internationale Criminale genocidium crimen contra humanitatem definit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2012; Epistula Leonina LXII p. 11.
  2. Raphael Lemkin - EuropeWorld, 22/6/2001.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg