Aloysius Hitler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aloysius Hitler.

Aloysius Hitler (natus Alois Schicklgruber die 7 Iunii 1837 in Döllersheim in Austria Inferiori; mortuus die 3 Ianuarii 1903 in Leonding apud Lentiam), Annae Mariae Schicklgruber filius haud legitimus, fuit portitor[1] et Adolphi Hitler pater. Enarratur Aloysius Adolphum cingulo pugnisque inhumanissime verberare solere et severa disciplina educare.

Aloysii pater putatur Iohannes Nepomuk Hiedler qui Weitrae vivebat aut eius frater Iohannes Georgius Hiedler fuisse. Post Bellum Orbis Terrarum II et paulo ante damnationem ad furcam Nazista Ioannes Frank, inter bellum Poloniae gubernator, scripsit vere Aloysii patrem quemdam mercatorem Iudaeum, Frankenberger, fuisse, quia Anna Maria Schicklgruber Gratiae apud hanc familiam Iudaicam operam dederat; hanc autem fabulam historici esse falsam putant.

Anno 1876 Aloysius, Iohannis Nepomuk Hiedler iussu, nomen suum mutavit ut partem hereditatis fratrum Hiedler accipiat. Tres testes—Iosephus Romeder, Iohannes Breiteneder, Engelbert Paukh—declaraverunt Iohannem Georgium Hiedler, vigesimum iam annum mortuum, eis dixisse Aloysii pater fuisse.

Index

Lege etiam [recensere]

  • Vermeeren, Marc. 2007. De jeugd van Adolf Hitler 1889-1907 en zijn familie en voorouders. Soesterberg. Uitgeverij Aspekt. ISBN = 90-5911-606-2.
  • Kubizek, Augustus. 1953. Adolf Hitler mein Jugendfreund. Gratiae et Stuttgarti: Leopold Stocker Verlag. ISBN 3-7020-0971-X.
  • Zdral, Wolfgang. 2005. Die Hitlers (Die unbekannte Familie des Führers). Francofurti ad Moenum: Campus Verlag. ISBN 978-3-593-37457-4.

Pellicula [recensere]

  • Halmburger, Oliver, Staehler, Thomas: Familie Hitler. Im Schatten des Diktators. Pellicula a Timothy Ryback et Florian Beierl. Curata Monaci: Oliver Halmburger Loopfilm GmbH et Mogontiaci: ZDF-History 2005.

Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Hitler spectant.

Nota [recensere]

  1. Confer Zollbeamter in Hermann Menge, Langenscheidt Taschenwörterbuch Latein: Lateinisch–Deutsch, Deutsch–Lateinisch (Berolini: Langenscheidt, 2006. ISBN 3-468-11201-7)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!