Iesus
Iesus Nazarenus (-u, m.) (Graece: Ιησοῦς Iēsûs ; Hebraice ישו, ישוע yĕšūa‘, lingua Aramaica Jeshua et Jeshu), etiam appellatus Iesus Christus (Graece: Χριστός 'Unctus'), vel simpliciter Iesus (natus circa 5 a.C.n.; mortuus circa 30),[1] est principalis Christianitatis figura. Plurimi[2] Christiani eum Messiam in Vetere Testamento praedictum habent et Filium Dei,[3] qui salvationem et reconciliationem Dei et hominum praebuit, quod pro peccatis humanis sacrificatus est atque a mortuis resurrexit.[4][5]
Iesu vitae gravissimi fontes sunt quattuor: canonica Bibliorum Sacrorum evangelia, ex quibus homines docti partim variis finibus vitam Iesu describere studebant. Praeterea ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut chronologia Iesu vitae verisimilis reperiretur.
Maxima historiographorum pars eum magistrum (Hebraice: rabbinum) Iudaicum ex Galileia oriundum describunt, qui in Iudaea praedicavit et aegros sanavit,[6] a Ioanne Baptista baptizatus et iussu Pontii Pilati Hierosolymis cruci fixus est, quod rerum novarum studuisset.[7]
Index |
[recensere] De nomine
Nomen Iesu est Latinum aequipar termen nomini Graeco Iesous, quod Hebraici verbi Jeshua, vel Jeshua vel denuo Jehoshua, 'Jehovah est sospitatio' significans. Etiamsi hoc nomen proprium in una aliave versione frequenter apparuerat, Veteri Testamento nulla persona tali nomine vocata praestantius vita publica memoriae fuit mandata. Fuit enim hoc nomen datum cuidam auctori Ecclesiastici, alicui Iesu Christo avo genealogica arbore testamentari conscriptum, Tertii Evangelii (Lucas 3:29), et cuidam discipulo Sancti Pauli (Colossi 4:11). Temporibus Graecis, mores suos imponentibus, Iason, sincerrimum Graecum nomen simile Iesu, monstrabatur a multis aliis in usu esse inventum personis.
[recensere] Prima aetas
Iesum Bethlehem natum esse ex Maria Virgine testantibus Evangeliis receptis tamquam canonicis aliisque mundanis fontibus relatum est. Res paucae quas de infantili vita Iesu scimus invenimus in capitibus Matthaeo 1–2 et in capite Lucas 2 in Novo Testamento. Super praeciso anno nativitis Iesu Christi nonnullae scholae theologicae christiane invicem disputaverunt. Plurimi credunt Iesum anno circa 750 A.U.C. (4 a.C.n. kalendae Christiani), circiter ante mortem Herodi tetrarchi esse natum. Legimus in Matthaeo Evangelio Herodem Iesum natum necare voluisse propterea quod ipse timuit Novum Regem Messiam in persona Iesu Nazareni esse ab prophetis iudaicis praedictum. Cum Herodes vitam Iesu infantis minaturus erat, noctu sopore ab angelo monito, Iosephus iter ad Aegyptas cum uxore sua Maria fecit et cum infante Iesu. Cum Herodes qui vitam infantis Iesu minatus fuit mortem obiit Iosephus cum familia sua Nazarethum redidit a quo loco Iesus cognomen "Nazarenus" accepit. Tempore Paschae Hebraicae relatum est puerum Iesum cum parentibus suis terrestribus Iosepho et Maria ad templum in Hierosolyma iter fecerunt. Ad domum reversuri pergentes parentes sui observaverunt puerum Iesum comitatu deesse. Celeriter reversi ad Hyerosolymam in templo cum religiosis Iudeis disputantem Iesum redinvenerunt magno cum gaudio. Existimabatur hoc tempore esse natum Iesum annos duodecim.
[recensere] Vita evangeliis
Vixit circa triginta tres annos Iesus terra. Evangelia ab Ecclesia apostolica recepta quattor de ultimis tribus annis ante crucifixionem suam testimonia adhibuerunt Iesum Dei esse filium hominumque salvatorem eos ad Deum appropinquantes. Ut homines Deum ament suasit Iesus Christus id esse veram hominis naturam a Deo benedictam. Iesus discipulos suos mirabilia sancta resque dignas in vita edocebat. Praeterea in Evangeliis conscriptum fuit multos homines aegrotos supranaturali vice sanavisse. Cum Hierosolymam ingressus fuisset multitudo eum tamquam regem acclamabat. Traditur a Iuda Iscariot uno eorum et Pharisaei eum cum Romanis ceperunt et ad mortem condemnarunt. Christiani vere testificant eum post triduum resurrexisse, et in caelum ascendisse.
[recensere] Sententiae
[recensere] Sententia Christianae religionis
Christiani opinantur per Novum Testamentum et in Testameno aedificantes traditiones eum Messiam esse in Vetere testamento, Filiumque Dei. Fideles Sanctae Trinitatis (plurimae Christianae ecclesiae) secundum fidem ab omnibus saeculis Deus, qui in persona tamen non congruit Patri, sed Filius Dei, qui ad nos venit ad homines salvandos, et ad Deo reconciliandum, quod ad extremum per mortem passionemque postremo resurrectionem suam vicit. (Ioannes 3, 16[8])
Christianorum symboli pars centrica exponit Iesum, atque eius quaestiones disputationis.
Iam veteres Christiani intellexerunt non omnes idem de Redemptore suo gravissimum significanti ducunt, quam ii. Hoc dicitur una mente a Sancto Paulo: "nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;" (Ad Corinthios I, 1, 23). Ab ovo personae quaestio semper dissensio erat.
Scientia christologia nominata exponit, quis Iesus ex sacrae doctrinae ratione fuerit. Argumentatio christologica desiderat personae quiditatem actaque Iesu secundum ad eum spectantes profetiae Veteris Testamenti, ipsumque fassas sententias evangelicas, et ceteros doctrinas eum demonstrare eiusque aestimare.
Divinitatis Iesu quaestiones in iis, quae dicuntur Concilia, disputarunt et sententiam tulerunt. Primum concilium Constantinus I anno 325 Nicaeae habuit, ut unitatem imperii sustineret, sed ab eo iudicium, quae in origine disputatio theoligica erat, instrumentum politicum formatum est. In his conciliis constituta est ecclesia universalior quam senior, et interim sectae, eg. Ariani, solutae sunt.
Categoriam variam formant Unitarii, qui de Iesu quiditatis sententia singulari sunt accessu: inclinatio antitrinitaria instituta saeculo sexto decimo, primo in Transsilvania quo facto Edicti in Torda, motus autem iam a concilio Nicaeo religionem minorem significavit inter Christianos.
Nonnulli se Christanos putati greges, e.g. Testes Iehovah, et Scientiae Christianae Ecclesia, Mormoni etc. in divinitate Iesu haud credunt, solum a Deo inspiratum arbitrantur.
Plurimi Christiani unum Deum, qui ex trinitate, qua Iesus unus est, constat, et Iesum esse messiam sive christum in Vetere Testamento praedictum credunt. Christiani Iesum in cruce mortuum esse—ideo crux est primum religiosum Christianismi signum—et eum postea revixisse et eum hominem curare, credunt.
[recensere] Sententia Iudaeae religionis
Iudaeae Iesum falsum Messiam rentur, ortodoxique Iudaeae adhuc semper rectae Messiae adventum expectant. Iesus solus miraculorum auctorem hominemquem turbulentum perditum opinantur, sed cognorunt magnum magistrum esse. Biblia Iudaeae (Talmud) Jesu dicit.
[recensere] Sententia Islamicae religionis
Musulmani Iesum inter numerum esse fatidicorum antiquissimorum dilectissimorumque Dei et messiam quoque credunt, etsi huic significationem dissimilem cui Christianorum attribuunt, i.e. divinitatem Iesu non credunt. Plurimae religiones aliae interpretationem animi ullam praecipuam Iesu non attribuunt.
[recensere] Pelliculae
- 1961 - King of Kings
- 1964 - Il Vangelo secondo Matteo
- 1964 - The Greatest Story Ever Told
- 1977 - Jesus of Nazareth
- 2004 - Passio Christi
[recensere] Bibliographia
- Allison, Dale. 1999. Jesus of Nazareth: Millenarian Prophet. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-3144-7.
- Benedictus XVI. 2007. Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung. Herder. ISBN 978-3-451-29861-5.
- Brown, Raymond E. 1997. An Introduction to the New Testament. Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-24767-2.
- Cohen, Shaye J.D. 1987. From the Maccabees to the Mishnah. Philadelphia: Westminster Press. ISBN 978-0-664-21911-6.
- Cohen, Shaye J. D. 2001. The Beginnings of Jewishness: Boundaries, Varieties, Uncertainties. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-22693-3.
- Crossan, John Dominic. 1993. The Historical Jesus: The Life of a Mediterranean Jewish Peasant. Novi Eboraci: HarperSanFrancisco. ISBN 0-06-061629-6.
- Crossan, John Dominic. 1995. Who Killed Jesus?: Exposing the roots of anti-semitism in the Gospel story of the death of Jesus. San Francisco: HarperSanFrancisco. ISBN 978-0-06-061671-7.
- Davenport, Guy, et Benjamin Urrutia, conv. 1996. The Logia of Yeshua: The sayings of Jesus. Washington, DC: Counterpoint. ISBN 978-1-887178-70-9.
- De La Potterie, Ignace. 1989. The hour of Jesus: The passion and the resurrection of Jesus according to John. Novi Eboraci: Alba House. ISBN 978-0-8189-0575-9.
- Durant, Will. 1944. Caesar and Christ. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-11500-6.
- Ehrman, Bart. 2003. The Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-514183-0.
- Ehrman, Bart D.. 2003. The New Testament: A Historical Introduction to the Early Christian Writings. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-515462-2.
- Fredriksen, Paula. 2000. Jesus of Nazareth, King of the Jews: A Jewish Life and the Emergence of Christianity. Novi Eboraci: Vintage. ISBN 0-679-76746-0.
- Fredriksen, Paula. 2000. From Jesus to Christ: The origins of the New Testament images of Christ. New Haven: Yale University Press. ISBN 978-0-300-08457-3.
- Finegan, Jack. 1998. Handbook of Biblical Chronology, revised ed. Peabody, MA: Hendrickson Publishers. ISBN 1-56563-143-9.
- Fuller, Reginald H. 1965, The Foundations of New Testament Christology. Novi Eboraci: Scribners. ISBN 0-227-17075-X.
- Hesemann, Michael Jesus von Nazareth. Archäologen auf den Spuren des Erlösers. Augsburg 2009, ISBN 978-3-86744-092-9.
- Meier, John P. A Marginal Jew: Rethinking the Historical Jesus. Novi Eboraci: Anchor Doubleday.
- 1991. The Roots of the Problem and the Person. Vol. 1. ISBN 0-385-26425-9.
- 1994. Mentor, Message, and Miracles. Vol. 2. ISBN 0-385-46992-6.
- 2001. Companions and Competitors. Vol. 2. ISBN 0-385-46993-4.
- O'Collins, Gerald. 1983. Interpreting Jesus. "Introducing Catholic theology". Londini: G. Chapman; Ramsey, NJ: Paulist Press. ISBN 978-0-8091-2572-2.
- Pelikan, Jaroslav. 1999. Jesus Through the Centuries: His Place in the History of Culture. New Haven: Yale University Press. ISBN 0-300-07987-7.
- Renan, Ernestus. Vie de Jésus (Latine: Iesu Christi vita), clarissimum et maxime controversum opus, quia Iesu Christi divinitatem denegat.
- Robinson, John A. T. (1977) 2001. Redating the New Testament. Eugene, OR: Wipf & Stock. ISBN 1-57910-527-0.
- Sanders, E. P. 1987. Jesus and Judaism. Minneapolis: Fortress Press. ISBN 0-8006-2061-5.
- Sanders, E. P. 1993. The Historical Figure of Jesus. Londini: Allen Lane Penguin Press. ISBN 978-0-7139-9059-1.
- Theissen, Gerd, et Annetrte Merz. 1998. The historical Jesus: A comprehensive guide. Minneapolis: Fortress Press. ISBN 0-8006-3122-6.
- Vermes, Géza. 1981. Jesus the Jew: A Historian's Reading of the Gospels. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-1443-7.
- Vermes, Géza. 1993. The Religion of Jesus the Jew. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-2797-0.
- Vermes, Géza. 2003. Jesus in his Jewish Context. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-3623-6.
- Wilson, A. N. 2003. Jesus. Londini: Pimlico. ISBN 0-7126-0697-1.
- Wright, N. T. 1997. Jesus and the Victory of God. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-2682-6.
- Wright, N. T. 2003. The Resurrection of the Son of God: Christian Origins and the Question of God. Minneapolis: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-2679-6.
[recensere] Notae
- ↑ Sanders 1993:249.
- ↑ "Plurimi", quod Christianitas fide unita non est; e.g. non omnes ecclesiae sive denominationes Trinitatem confitentur aut Concilium Nicaenum Primum agnoscunt
- ↑ Secundum notionem Trinitatis Iesus est Deus ut persona Filii.
- ↑ Wayne Grudem, Systematic Theology: An Introduction to Biblical Doctrine (Grand Rapids: Zondervan, 1994), p. 568-603. ISBN 0-310-28670-0.
- ↑ J. E. Lesslie Newbigin, theologus et episcopus, docet: "The whole of Christian teaching would fall to the ground if it were the case that the life, death, and resurrection of Jesus were not events in real history but stories told to illustrate truths which are valid apart from these happenings," in: The Gospel In a Pluralist Society (London: SPCK, 1989), p. 66.
- ↑ Bart D. Ehrman, Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew (Oxford University Press, 2003), p. 96
- ↑ Raymond E. Brown, The Death of the Messiah: from Gethsemane to the Grave: A Commentary on the Passion Narratives in the Four Gospels (Novi Eboraci: Doubleday 1994), Anchor Bible Reference Library, p. 964 - et alii
- ↑ [1]
[recensere] Nexus externi
| Vide Iesus in Victionario. |
| Vicicitatio habet citationes quae ad Iesum spectant. |
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio I)
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio II)
- Nova Biblia Vulgata Latina
- Nova Biblia Vulgata Latina
- S. Aurelii Augustini - De Consensu Evangelistarum libri quatuor
- Nova pellicula de passione Iesu Christi, ostendens ultimas duodecim horas vitae eius