Dicio Pontificia
| Lingua officialis | Latina |
| Caput | Roma |
| Forma | monarchia |
| Rex Civitatis | Papa |
| Institutio | 756 |
| Finis | 1870 (a Regno Italico capta) |
| Primus rex | Stephanus Papa II (752) |
| Ultimus rex | Pius Papa IX (1846–1870) |
Status Pontificius,[1] sive status ecclesiasticus[2] Dicio Pontificia[3] (Italiane Stato Pontificio sive Stato della Chiesa), fuit antiqua in Italia civitas, terras continens quae ad Ducatum Romanum antea, postea Patrimonium Sancti Petri, pertinuerunt.
Historia [recensere]
Status Pontificius anno 756 conditus est, cum Pippinus III Merovingius rex nonnullas terras Italicas summis pontificibus donaret. Tempore confusionis, ea donatio stabilitatem iis regionibus et libertatem Sanctae Romanae Ecclesiae dedit, sed onus temporalis Status Pontificii curae spiritualem Romanorum Pontificum ministerium oppressit.
Anno 1506, exercitus pontificius Iulii Papae II Bononiam obsedit; exinde, usque ad annum 1860, Bononia fuit pars Civitatis Pontificiae. Anno 1598, Ferraria quoque, quae antea ad familiam Estensium pertinuerat, Statui Pontificio iuncta est.
Anno 1631, Urbanus papa VIII episcopus Romanus Ducatum Urbinatensem Civitati Pontificiae adiunxit, quae iam eum ab anno 1625 administrabat.
Die 14 Septembris 1791 inter Rerum Francicarum Eversionem, urbs Avenio, quae ad dicionem pontificiam pertinuerat, Franciae iuncta est. Inter bella Napoleonis, Status Pontificius multas terras amisit. Die 15 Februarii 1798, Francici ipsam urbem Romam ceperunt, et Pius Papa VI, senex comprehensus et in Franciam translatus, insequenti anno ibi obiit.
Anno 1809, bis Civitas Pontificia imperio Francico iuncta est.
Anno 1815 in Consilio Vindobonensi, restitutum domanium pontificium fines suos anni 1796 recepit.
Die 20 Septembris 1870, Roma ab exercitu regis Victorii Emmanuelis II capta, Status Pontificius finem habuit.
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Farini, Ludovicus Carolus. Storia dello Stato Romano dall'anno 1815 al 1850. (Latine Historia Status Pontificii ab anno 1815 usque ad 1850.)