Missale Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antiquum missale

Missale Romanum est liber, qui complectitur omnes missas totius anni.

Praecipuus liber liturgicus Ecclesiae Catholicae, Missale Romanum ordinem missae, cantuum notationes, orationes pro innumeris casibus recitandas continet; propter ipsam urbis Romae indolem amplissimum usum tenet per universum orbem, sed hic aut illic alicuius regionis exstat proprium missale, exempli gratia:


Brevis historia[recensere | fontem recensere]

Aetate apostolica[recensere | fontem recensere]

Primi christiani non habebant corpus orationum instructum, sed nominibus fractionis panis[1] et dominicae cenae[2], quibus eucharistiam significabant, et descriptione illa, quam de re fecit Paulus[3], iniiciebant ritum, quem observabant, qui erat repetitio gestuum et verborum Iesu Christi.

Saeculo II et III[recensere | fontem recensere]

Gestibus et verbis Iesu Christi primum addita est eius passionis, mortis, resurrectionis et ascensionis memoria, quam Graeci appellabant anammesin; deinde adiunxerunt invocationem, quam Graeci appellabant epiclesin, qua Deum rogabant mittere Spiritum Sanctum, qui dona sanctificare dignaretur. Itaque gradatim formata est prima anaphora, quam traditur Sanctum Hyppolitum (inter annos 218 et 235) scripsisse.

Paulo post praefationes, hymni, psalmi, lectiones Scripturarum inclusa sunt; quae omnia pro cuiusque loci consuetudine fiebant.

Saeculo IV[recensere | fontem recensere]

Instituti sunt quattuor libri, qui usui erant sacerdotibus et ministris pro missae celebratione.

  • Antiphonarium, quod complectebatur cantus sive scholae sive fidelibus proferendos.
  • Sacramentarium, in quo erant partes illae sacerdoti recitandae vel canendae.

Sacramentarium antiquissimum est illud Leoninum, quod, Summis Pontificibus Leone Magno, Hillario et Simplicio, inter annos 440 et 461, formatum est. Postea exiit Sacramentarium Gelasianum (post annum 492); et Sacramentarium Gregorianum (inter annos 590 et 604).

Saeculo VI[recensere | fontem recensere]

Exierunt Ordines Romani, qui erant corpora precum et caeremoniarum, quae usui erant in sacrificio missae, in sacramentis et in aliis sacris officiis. Ordines Romani indicabant necessitatem componendi librum unum, qui omnes missae ritus et preces complecteretur.

A saeculo IX ad XIII[recensere | fontem recensere]

Exierunt Missalia Plenaria, quae ad utilitatem et usus locorum ubivis multiplicabantur. Saeculo XIII apparuit Missale Plenarium curiae Romanae, quae caeremonias mutabat, addebat festa et preces definiebat. Etiam Missale Plenarium curiae Romanae ubique, aliquando cum mutationibus, transcriptum est. Omnia volumina erant codices manu scripti; quaedam pulchris figuris ornata.

Quoniam communicatio tunc perdifficilis erat necnon ecclesiae quaedam propriis ritibus admodum adhaerescebant, correctio urgebat, quae malas novitates tolleret et unam formam daret ritibus.

Post Concilium Tridentinum[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum restitutum S. Pii V pontificis maximi; editio decima octava, 1915

Post actum Concilium Tridentinum, anno 1570, Pius V Papa per bullam "Quo primum" in vulgus emisit Missale Romanum, quod, excepto Romano Pontifice, nulli licebat mutare.

Alii Summi Pontifices, post annum 1570, mutationes, sive minoris sive maioris momenti, interposuerunt: Clemens VIII (1604), Urbanus VIII (1634), Pius X (1913) et Benedictus XV (1920). Post annum 1940, Pius XII totam Hebdomadam Sanctam recognovit et missas vespertinas restituit. Anno 1962, Iohannes XXIII rubricas expedivit.

Restitutio Concilii Vaticani II[recensere | fontem recensere]

Anno 1963, per Constitutionem de Sacra Liturgia "Sacrosanctum Concilium", Concilium Vaticanum II normas instituit, quibus Missale Romanum et ceteri omnes libri liturgici recognoscerentur. De ordine missae sic decernit:

  1. Singularum partium propria ratio necnon inter eas vinculum clarius apparere debebant.
  2. Pia et actuosa fidelium participatio facilior erat reddenda.
  3. Ritus, observata eorum natura, simpliciores fierent.
  4. Omnia illa erant omittenda, quae temporum decursu duplicata sunt vel minus utiliter addita.
  5. Thesaurus Scripturarum ditior erat aperiendus fidelibus.
  6. Homilia sacerdotis diebus dominicis et festis non amplius erat omittenda.
  7. Oratio fidelium post homiliam restituenda.
  8. Locus linguis vernaculis tribuendus erat.
  9. Concelebrationis facultas extendenda.
  10. Variae missae intra eadem claustra non amplius erant habendae.

Nova Missalis Romani editio[recensere | fontem recensere]

Paulus VI Papa, anno 1970, post altissimam liturgiae recognitionem iuxta praecepta Concilii Vaticani II, edidit novum Missale Romanum. Quae editio eodem Paulo Papa VI Pontifice anno 1975 iterum recognita est. Tandem, anno 2002, Summo Pontifice Iohanne Paulo II, in vulgus prodiit tertia editio recognita Missalis Romani.

In praesentia, tres libri de more in sacrificio missae usui sunt:

  • Missale, de quo agitur;
  • Evangeliarium, quod complectitur excerpta Evangeliorum pro domicis et festis;
  • Lectionaria, quae longe ditissimum ostendunt lectionum Scripturarum corpus, quale numquam fuit per totam Ecclesiae historiam.


Ordo lectionum missae[recensere | fontem recensere]

Ita componuntur lectionaria:

In dominicis per trium annorum cursum quattuor Evangelia et praecipuae Scripturarum partes leguntur; in feriis autem hebdomadae, per biennium. Est quoque alia lectionum series, quae pro festis sanctorum habetur, pro missis votivis et pro missis de variis necessitatibus.

De more, in feriis hebdomadae, una tantum lectio sive Novi sive Veteris Testamenti profertur ante Psalmum responsorium; in dominicis autem, duae lectiones proferuntur: altera, e Vetere Testamento (aut ex Actibus Apostolorum, tempore paschali), ante Psalmum responsorium; altera, ex epistulis, post Psalmum responsorium. Sequitur versus ante Evangelium; deinde Evangelium.

Partes Missalis Romani[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum (1570)[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum sic diuiditur:

  1. Rubricæ generales Missalis,


Missale Romanum (1962)[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum sic diuiditur:

  1. Introductio,
  2. Rubricæ generales,
  3. Rubricæ generales Breuiarii Romani,
  4. Rubricæ generales Missalis Romani,
  5. De anno et eius partibus
  6. Tabula paschalis antiqua reformata
  7. Tabula paschalis noua reformata
  8. Tabella temporaria
  9. Calendarium (1962)
  10. (...)
  11. Proprium de tempore
  12. Tempus Aduentus
  13. Tempus Natiuitatis
  14. Tempus Epiphaniæ
  15. Tempus per annum ante Septuagesimam
  16. Tempus Septuagesimæ
  17. Tempus Quadragesimæ
  18. Tempus Passionis
  19. Tempus Paschatis
  20. Ordo missæ (1962)
  21. (...)
  22. Tempus Ascensionis
  23. Proprium Sanctorum,
  24. Commune Sanctorum,
  25. Missæ uotiuæ (1962),
  26. Orationes diuersæ,
  27. Missæ defunctorum (1962),
  28. Ordo absolutionis
  29. Orationes diuersæ pro defunctis,
  30. Proprium sanctorum pro aliquibus locis,
  31. Commune sanctorum pro aliquibus locis,
  32. Ordo ad faciendam et aspergendam aquam benedictam
  33. Cantus ad libitum (1962)
  34. Benedictiones diuersæ
  35. Benedictiones ab episcopis
  36. Ritus Confirmationis
  37. Ordo ad patenam et calicem consecrandum
  38. Indices

Missale Romanum (1970)[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum sic dividitur:

  1. Institutio Generalis Missalis Romani, quae non modo explicat verum etiam disponit omnes missae ritus.
  2. Proprium de tempore, quod quinque circulorum anni praebet missas.
  3. Ordo missæ, qui praebet instructionem totius missae, praefationes, preces eucharisticas, benedictiones et cantus.
  4. Proprium de sanctis, quod complectitur festa totius anni.
  5. Communia, ubi sunt orationes communes singulis sanctorum ordinibus.
  6. Missæ rituales, id est: missae, quae sacramentis aut sacramentalibus constant.
  7. Missæ et orationes pro variis necessitatibus.
  8. Missæ votivæ, quae ratione devotionis celebrantur.
  9. Missæ defunctorum, quae pro fidelibus mortuis celebrantur.
  10. Appendices, qui complectuntur cantus, benedictionem aquae, ritum ad deputandum ministrum sacrae communionis ad actum distribuendae, ordinem benedictionis calicis et patenae, specimina formularum pro oratione universali, et preces eucharisticas pro missis cum pueris.

Praesentes editiones[recensere | fontem recensere]

  • Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1970; Editio typica altera 1975; Editio typica tertia (Ioannis Pauli PP. II cura recognitum) 2002.
  • Missale Romanum ex decreto . . . promulgatum. Lectionarium. 3 vol. Typis Polyglottis Vaticanis 1970-1972.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Actus Apostolorum 2, 42.
  2. Cf. I Corinthios 11, 20.
  3. Cf. I Corinthios 11.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • M. Sodi - A. Toniolo: Concordantia et Indices Missalis Romani (Editio typica tertia). Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2002.
  • M. Sodi - A. Toniolo: Praenotanda Missalis Romani. Textus - Concordantia - Appendices (Editio typica tertia). Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2002.
  • M. Barba: Institutio Generalis Missalis Romani. Textus - Synopsis - Variationes. Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]