Cathedra Petri
E Vicipaedia
Cathedra Petri significat auctoritatem Sancti Petri et eius successorum super Romanam Ecclesiam.
In traditione Christiana, munus docendi principalem tenet locum, cum Iesus Christus et saepe docebat, et dicebat fidem in varia dogmata necessariam esse ad salutem. Ergo, episcopi tenent opus magisteriale inter eorum principales functiones, et hoc opus a cathedra, vel sede, significatur. Ergo, ecclesia ubi praeest episcopus saepe Ecclesia Cathedralis vocatur, et locus eius administrationis sedes vocatur. Cum apostoli originales sunt episcopi, et Petrus princeps est apostolorum, sedes Sancti Petri dignitatem habent praeclaram. Sedes dicimus, et non sedem, cum Petrus fundavit ecclesiam Antiociae, et etiam ibi celebratur festum Cathedrae (sed non "cathedrarum") Petri.
Cathedra Petri etiam nexus habet cum duabus institutionibus:
- Potestas clavium (v. Matth. 16:18-19: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversum eam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis),
- Sancta Sedes (institutio secundum ius gentium ad instar statuum quae permittit liberissimam autoritatem potestatemque Ecclesiae Catholicae).
Roma fuit urbs ubi Petrus principaliter praefuit, et ibi est mortuus; Romae ergo praesertim celebratur festum Cathedrae Petri, die 18 Ianuarii.
[recensere] Nexus Externi
Enciclopedia Catholica (Anglice)

