Fridericus I (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus I (Bibliotheca Vaticana)
Fridericus I imperator cum filiis Henrico Germanorum rege (ad sinistram partem) et Friderico duce Sueviae. Historia Welforum (Landesbibliothek Fulda)

Fridericus I, propter colorem rubrum barbae "Barbarossa" Italice appellatus, Latine Aënobarbus, natus est in Germania anno 1122, mortuus est in Anatolia (hodie Turcia) die 10 Iunii 1190 dum expeditionem sacram gerebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fridericus erat filius comitis Friderici II eiusque coniugis Iudithae. Fridericus Rex Romanorum die 4 Martii 1152 Francofurti ad Moenum electus et 9 Martii Aquisgrani coronatus est. Fuit successor patrui sui Conradi III, qui 15 Februarii eiusdem anni mortuus erat.

Mense Octobri 1154 Fridericus in Italiam ivit et Papiae ab Hadriano IV papa rex Italiae coronatus est.

Anno 1155 Viterbii Fridericus papae occurrit, cui illustrem emendatorem ecclesiae Arnaldum Brixiae tradidit, qui Romae necaretur.

Die 18 Iunii 1155 Fridericus Imperator Romani Imperii coronatus est. Ab anno 1157 Imperium nominavit Sacrum se ipsum successorem iudicans Constantini et Iustiniani et Caroli Magni, qui anno 1167 canonicatus erat.

Die 14 Novembris 1158 a Dieta Imperii Campis Roncaliis apud Mediolanum habita ius magistratus urbium omnium nominandi accepit.

Anno 1162 Fridericus praeclaram et opulentam urbem Italiae Mediolanum diruit.

Die 18 Aprilis 1163 Fridericus I imperator monasteria abbatissae Hildegardis Bingensis sub tutelam imperialem posuit.

At Papa Alexander III urbes Italiae contra imperatorem tam fortiter sustinuit ut novam urbem anno 1168 in Pedemontio conditam incolae Alexandriam ad honorem eius appellaverunt. Die 29 Maii 1176 apud Lenianum (Italice Legnano), vicum Mediolano proximum, Societas Lombardorum[1] imperatorem profligavit.

Die 24 Iulii 1177 Venetiae imperator Fridericus et papa Alexander III pacem inter se conciliaverunt.

Veronae mense Novembri 1184 una cum Friderico papa Lucius III bullam "Ad abolendam" de haeresibus exstirpandis emisit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Fridericus uxorem primam, nomine Adelam de Vohburg, anno 1147 ineunte duxit. Ex ea filios nullos genuit eamque anno 1153 repudiavit. Ex altera, Beatrice Burgundiae, quam die 17 Iunii 1156 duxit, filios et filias duodecim genuit, scilicet:

  • Beatrix (mortua ante 1174)
  • Fridericus (1164-c. 1169), dux Sueviae ab anno 1167
  • Henricus (1165-1197), rex Germanorum ab anno 1169, imperator (patris successor)
  • Conradus (1167-1191), dux Sueviae (nomine Fridericus) ab anno 1170
  • filia (1168-1184)
  • Otho (1170-1200), comes Burgundiae
  • Conradus (1172-1196)
  • Rainaldus (natus 1173, mortuus infans)
  • Guillelmus (natus 1176, mortuus infans)
  • Philippus (1177-1208), dux Sueviae ab anno 1191, rex Germanorum ab anno 1198
  • Agnes (mortua 1184)
  • Sophia (mortua 1187 vel 1188)

Fontes vitae et regni Friderici I[recensere | fontem recensere]

Documenta

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Societas Lombardorum": Boso, Vita Alexandri III (PL vol. 200 col. 28)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Imperatores Romani Sacri et Reges Romanorum
Wappen röm.kaiser.JPG

Carolus MagnusLudovicus PiusLotharius ILudovicus IICarolus CalvusCarolus CrassusGuido SpoletensisLambertus SpoletensisArnulphus CarintiaeLudovicus CaecusBerengarius ForoiuliensisOtto I MagnusOtto IIOtto IIIHenricus IIConradus IIHenricus IIIHenricus IVHenricus VLotharius IIIConradus IIIFridericus I BarbarossaHenricus VIOtto IVFridericus IIHenricus (VII)Conradus IVGuilielmus ab Hollandia • (Alphonsus Castellae) • Ricardus a CornwalliRudolphus IAdolphus a NassauAlbertus IHenricus VIILudovicus IV BavaricusCarolus IVVenceslaus a LuxemburgioRupertus Comes PalatinusIodocus a MoraviaSigismundus a LuxemburgioAlbertus IIFridericus IIIMaximilianus ICarolus VFerdinandus IMaximilianus IIRudolphus IIMatthiasFerdinandus IIFerdinandus IIIFerdinandus IVLeopoldus IIosephus ICarolus VICarolus VII AlbertusFranciscus I StephanusIosephus IILeopoldus IIFranciscus II