Saladinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saladinus in denario urbis Martyropolis, anno 1189/1190 incuso, depictus

Saladinus[1][2] (Arabice nomine pleniori صلاح الدين يوسف بن أيوب Ṣalāḥ al-Dīn Yūsuf ibn Ayyūb, Tagriti natus anno fortasse 1138; mortuus Damasci die 3 seu 4 Martii 1193), filius Negemedini e stirpe Carduchico, religione Musulmanus Sunnita, fuit ab anno 1174/5 sultanus Aegypti et Syriae; iam anno 1169, harum regionum minister, titulo acclamatus est Almalichus Alnasirus (‏الملك الناصر al-Malik al-Nāṣirscil. "rex dator victoriae").[2]

Exercitus suos in partibus Levantinis contra inimicos tam Mahometanos quam Christianos optimo successu conduxit, et praecipue contra regnum Hierosolymitanum et tertiae expeditionis sacrae milites Cruce signatos (duce imprimis Ricardo rege Anglico). Victoriam inclytissimam in proelio ad cornua Hattin anno 1187 commisso reportavit: ibi exercitum Hierosolymitanum devicit, regem Guidonem Leziniacensem captivum tenuit, Reginaldum de Castellione ipse detruncavit. Successioni calipharum Fatimidarum Siitarum, qui Cairi regnabant, finem fecit; regnum calipharum Abbasidarum Sunnitarum Bagdati regnantium corroboravit.

Imperium Saladini, quo tempore ad summam potestatem pervenerat, populos Aegypti, Syriae, Mesopotamiae, Anatoliae orientalis, et Arabiae occidentalis comprehendit. Domum nobilem Ayyubidarum (ex patronymo suo nuncupatam) condidisse habetur; familiam enim suam ad officia superiora promovit successoresque genuit.

Origo[recensere | fontem recensere]

Originem Saladini ita vitarum auctor Ibn Ḫallikān, qui saeculo tredecimo medio floruit, explicat:

Consentiunt rerum gestarum scriptores patrem et proavos Saladini ad Dubium pertinuisse, oppidum parvum ad extremitatem Atropatenae situm, Albaniam et Georgiam versus. Natione fuerunt Carduchi tribús Rawādiya qui ramus est maioris tribús al-Hadāniya.[3] Iuris consultus quidam oppidi Dubii nativus, nullam rem a se incognitam asseverare solitus, me certiorem fecit vicum Ajdānaqān iuxta portam huius oppidi iacere: omnes huius vici incolas Carduchos Rawādiya fuisse, ibique patrem Saladini natum esse. Deinde avum, nomine Šāḏī, Bagdatum ivisse cum filios duos Asad al-Dīn Šīrkūh et Naǧm al-Dīn Ayyūb, atque inde Tagritum, ibique domum suum statuisse. Avus mortuus est Tagriti, ubi intra urbem sepulchrum eius, cupola ornatum, reperitur. Originem illius familiae curiosissime quaerens nihil ante Šāḏī repperi.[conv. 1][4]

Avus igitur Šāḏī ibn Marwān e stirpe Curdico vel Carduchico ortus est,[5] e tribu maiori Adiabenitarum qui habitationem suam circum Arbelam olim posuerant, e gente Rawādiya,[6] et in vico Ajdānaqān natus est haud longe a Dubio urbe Armeniae, eo tempore Selgiukidis tributario, sed Bagdatum moxque Tagritum venit[7] et in hac urbe mortuus est. Filii ambo Siraconus (Asad al-Dīn Šīrkūh) et Negemedinus (Naǧm al-Dīn Ayyūb ibn Šāḏī: Saladini pater) gubernatores urbis Tagriti meruerunt; inde, malefactori quodam a Siracono interfecto, expulsi sunt. Ipso die expulsionis, si in auctore Bohadino fidem reponenda sit, Saladinus anno 1138 natus est.[8]

Vita[recensere | fontem recensere]

Saladinus cum exercitu suo, a pictore Francico saeculo quarto decimo fictus. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 9083 f. 269r.

Pater et patruus statim se regi Zengi submiserunt, a quo castello Heliopoli haud longe a Damasco distanti Nagm al-Din Ayyub praepositus est: hoc modo Saladinus regis Nureddini, Zengi filius, sectator fit, nam annum quartum decimum agens Beroeam profectus est ut sub patruo Siracono officia militaria implereat ibique Nureddinum ipsum vel cliens vel amicus frequentavit. Ter in Aegypto, duce Siracono, pugnavit; ubi anno 1169 ineunte ministrum (vizir) rebellatorem, nomine Šāwar ibn Muǧīr al-Saʿdī, iussu caliphae Fatimidarum al-ʿĀḍid, interfici curavit. Siraconus inde ministerium nactus est, sed post duos menses subito mortuus est. Senioribus quattuor successioni Saladini se opponentibus, unus eorum ad nationem suam defendendam tandem consentivit: "Ille enim," ait Ḍiyāʼ al-Dīn ʿĪsā al-Hakkarī iuris consultus, "sicut tu, origine Carduchus est. Ne potestas in manús Turcarum labeat!"[conv. 2][9] Ita die 26 Martii 1169 titulo al-Malik al-Nāṣir laureatus est.[10] Saladinus in exercitum Aegyptium, militibus Africanis repletum, Carduchos aliosque e Septentrione advenas sibi fideliores introduxit. Tumultibus mox surrectis, milites indigenas rebellatores in Aegyptum meridianam expulsit. Exercitu ita renovato contra Constantinopolitanos et Hierosolymitanos, duce Amalrico I rege, qui mense Octobri 1169 Damiettam obsidere incipiebant, militavit inimicosque mense Decembri recedere coëgit. Gazam anno insequenti vastavit.

Anno 1171, al-Adid mortem obiit, ultimus Fatimidarum qui titulum caliphae tenuerint. Omnes illius familiae qui supervivebant Saladinus incarceravit. Iussu Nureddini domini sui calipham Abbasidarum Bagdatensem al-Mustaḍīʾ bi-amri ʾllāh iam loco al-Adid ante paucos dies proclamaverat. Ipse minister potestatem sicut antea retinuit. Divitias Fatimidarum cum Nureddino dispertivit, sed multas ad Aegyptum muniendam retinuit et Nureddino paulum adiuvit in obsidione Kerak Montisque Regalis. Frater interdum maior natu Tūrān Šāh pugnam contra milites rebellos suscepit, in Nubiam porrexit et inde trans Mare Erythraeum ad Yemeniam, quas regiones conquisivit. Saladinus ipse, religionis Islamici Sunnitici studiosus, Cairi quattuor madāris sive collegia in his annis condidit.[11]

Nureddinus aegrotatus rapide die 15 Maii 1174 mortuus est. Filium puerum al-Ṣāliḥ Ismāʿīl Saladinus dominum statim recognovit (aliis de tutela iuvenis contendentibus) sed titulum sultani sibi vindicavit. Aegyptum imprimis contra aggressionem Siculorum defendere oportuit, de quorum aditu nuntia emissarii Constantinopolitani receperat.[12] Quibus mense Iulio repulsis ad Syriam properavit, ubi eunuchus Gümüştekin puerum al-Ṣāliḥ Beroeae sub tutela sua tenebat consiliariosque patris in carcerem miserat. Saladinus die 28 Octobris eiusdem anni Damascum ingressus est; Beroeam pro tempore renuntiavit, sed gubernator Syriae necnon Aegypti factus est, caliphae Abbasidae iussu, ab anno 1175. Viduam Nureddini ʿIṣmat al-Dīn Ḫātūn (filiam Meheneddini Anardi [Muʿīn al-Dīn Ūnūr] olim Damasci principis; iuvenis al-Ṣāliḥ matrem) in matrimonium duxit.[13]

Amiralis Mosuli regnans, nomine Saif al-Dīn Ġāzī, Zengi nepos, cum al-Ṣāliḥ germano ministroque huius Gümüştekin se adsociavit ad Saladinum opponendum, qui, induciis cum regno Hierosolymitano factis, die 22 Aprilis 1176 exercitús Beroeënsem et Mosulensem in proelio ad Tell al-Sulṭān devicit. Eodem anno castella Beroeënsia obsedit, inter quae Azaz, et mox cepit, sed, foederibus factis, iuveni al-Ṣāliḥ reddidit. His autem inimicis pro tempore debellatis, cum aliis iam contendere oportuit. Assassini enim, a Sene seu magistro Rašīd al-Dīn Sinān emissi, iam bis necare conati sunt, primum anno 1175 ineunte, rursus anno 1176 extra muros Azaz. Inde igitur Saladinus ad arcem Maṣyāf in monte Libano absconditum, unde Senex sectatores suos dirigebat, properavit. Dum ibi obsidio paratur, avunculus Šihāb al-Dīn Maḥmūd al-Harīmī, qui princeps urbis Epiphaniae haud longe distantis nuper a Saladino instauratus erat, pacem suadens foedera concludenda adiuvit. Ab hoc anno Assassini contra Saladinum nunquam militaverunt, sed an pro eo egerint controvertitur.[14]

Saladinus ob potestatem ita auctam inimicus regno Hierosolymitano metuendissimus erat, sicut historicus Willelmus Tyrensis explicat sub anno 1175, puero leproso Balduino IV nuper ad illud regnum accesso:

Equites Saladini contra Christianos militant, a pictore Francico anno 1337 ficti. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 22495 fol. 229v.
Suspectum enim nobis erat omne eius incrementum; et quidquid ei accedebat, nobis totum decedere videbatur. Erat enim vir consilio providus, armis strenuus, supra modum liberalis; in quo prudentioribus nostris maxime erat suspectus. Nam nullo alio hodie visco subiectorum, et etiam quorumlibet aliorum hominum corda magis solent principibus conciliari, nihilque alienos animos magis obligat, quam munificentia, maxime principalis. Suspectus ergo nimirum nobis erat, ne geminatis possessionibus, duplicato cum viribus imperio, acrior in nos insurgeret et fatigaret vehementius. Quod tamen evacuatis nostris moliminibus et frustra cohibere volentibus, lacrymosis hodie inspicimus oculis; quod tantus terra marique in nos insurgit; quod, nisi nos misericorditer visitaverit Oriens ex alto,[15] nulla sit spes resistendi. Tutius sane videbatur puero, adhuc infra annos constituto, ministrare subsidium; non ut gratia eius, aliquid humanitatis videretur ei praestandum; sed ut suspectiori aemulo nutriretur adversarius, quo remorante eius proposita, in nos fierent eius impetus infirmiores.[16]

Frater al-ʿĀdil Saif al-Dīn, dum Saladinus de imperio in Syria bellum gerit, gubernium Aegypti tenuerat. Ibi reditus murum novum Cairi, quem iam anno 1171 aedificari iussit, confecit classemque corroborandam curavit.[17] Foederibus cum Hierosolymitanis terminatis exercitus huius regni expeditionem septentrionalem suscepit, suadente Philippo comite Flandriae Cruce signati; ibi castellum Harim ad limitem principatus Antiocheni obsedebant Christiani. Saladinus igitur, militibus plurimis absentibus, Ascaloniam et Gazam in limite meridionali cum magno exercitu aggressus est, sed a rege Balduino, qui cum paucis equitibus ad regnum defendendum exiit, in proelio ad Montem Gisardi die 25 Novembris 1177 devictus est. Saladinus ipse adiuvante ministro al-Qāḍī al-Fāḍil effugit.

Fortunam multo meliorem reportavit in proelio iuxta Leontem fluvium in quo die 10 Iunii 1179 ad limitem regni Hierosolymitani borealem contra exploratores Christianos, duce Balduino de Ibelino, incurrit. Mox enim advenit exercitus principalis, duce rege Balduino, et a Saladino debellatus est, Balduino de Ibelino cum aliis nonnullis capto, rege ipso e campo belli manibus equitis cuiusdam ablato. Annis insequentibus Saladinus interdum contra Selgiukidas, rarius contra Christianos, saepe contra Mosulenses bellum gessit, ut qui vias inter Orientem et Aegyptum, terras suas separatas, defendere voluit, iterque peregrinorum Mahometanorum protegere qui per Aegyptum atque trans Mare Erythraeum ad urbes sanctas Islamiticas Meccam et inde Medinam accedebant, bellumque etiam contra regna Cruce signatorum futurum praeparare. Ob has voluntates inimicitiam contra Reginaldum de Castellione super alios vovisse dicitur, qui, post multos annos in captivitate passos, dominium regionum trans Iordanem in regno Hierosolymitano nactus est: is enim anno 1182 expeditionem in Mare Erythraeum misit ad naves peregrinatorum aggrediendas et anno insequenti comitatús mercatorum in viis desertis iter facientium cepit atque despoliavit.

Bellum igitur longe paratum Saladinus gerere coepit quando die 1 Maii 1187 ad fontes Cresson in cohortem parvum Hierosolymitanorum incurrit equitesque fere omnes aut cepit aut interfecit. Post duos menses contra exercitum regni, duce Guidone de Leziniaco, die 4 Iulii 1187 proelium ad cornua Hattin pugnavit et vicit. Ibi regem ipsum cum aliis captivum tenuit, militibus permultis interfectis. Reginaldum de Castellione Saladinus ipse detruncavit. Crucis fragmentum, quod Christiani in proelia sua ferre solebant, arripuit. Paulo post, die 2 Octobris, Hierosolyma conquisivit, militesque quos ibi cepit in servitutem reduxit, incolarum autem maiorem partem effugere permisit suadentibus Baliano de Ibelino et patriarcha Heraclio.

Quibus rebus in Europa occidentali nuntiatis, tertia expeditio sacra proclamata est, ducibus Philippo Ricardoque regibus Angliae et Franciae necnon Ludovico duce Austriae. Illi mense Iulio 1191 Acconem urbem, anno 1187 a Saladino captam, receperunt. Aliis ducibus mox recedentibus Ricardus die 7 Septembris eiusdem anni in proelio iuxta Arsur vicit annoque insequenti Saladinum ad foedus faciendum persuasit iuxta Ramath die 2 Septembris 1192 sancitum, quo pacto, Hierosolymis ad Mahometanos tributis, peregrinatoribus Christianis pacificis nihilominus ad urbem sanctam pervenire licuit. Saladinus autem Damasci mortem obiit die 4 Martii 1193, ibique sepultus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Patre Negemedino et patruo Siracono iam urbium gubernatoribus meritis, Saladinus primus ad potestatem supremam pervenit. Avunculum Šihāb al-Dīn Maḥmūd al-Harīmī et fratres Tūrān Šāh et Saphadinum (al-ʿĀdil Saif al-Dīn) sine mora promovit.

In matrimonium uxores tres vel plures duxit, inter quas ʿIṣmat al-Dīn Ḫātūn, viduam Nureddini. Filios septendecim filiasque nonnullas genuit. Inter filios enumerare oportet Noradinum (Nūr al-Dīn al-Malik al-ʾAfḍal) primogenitum et Abū al-Fatiḥ al-Malik al-ʿAzīz ʿImād al-Dīn ʿUṯmān natu secundum, ex uxore Šamsa genitos,[18] atque al-Malik al-Ẓāhir Ġāzī natu tertium, qui omnes post patrem in variis provinciis imperaverunt filiosque genuerunt.

Fontes de Saladini vita et bellis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide e.g. titulum libri: De expugnatione Terrae Sanctae a Saladino libellus
  2. 2.0 2.1 Cf. titulum libri ab Alberto Schultens versi: Vita et res gestae sultani Almalichi Alnasiri Saladini (1732).
  3. Recte al-Haḏbāniya, scil. Adiabenitae: Minorsky (1953) pp. 128-129
  4. Ibn Ḫallikān, Wafayāt al-Aʿyān: vide Minorsky (1953) pp. 124-125.
  5. Ita Ibn Khallikan supra citatus; Ibn Athir infra; etc.
  6. Nationis Carduchorum historicus Šaraf al-Dīn Ḫān al-Bitlīsī in libro Šarafnāma hoc nomen Ravanda scripsit. Vide Minorsky (1953) p. 129.
  7. A Dubio fortasse anno 1130 effugus: vide Minorsky (1953) pp. 131-132.
  8. Bohadinus (Bahā' al-Dīn ibn Shaddād), Vita et res gestae sultani Almalichi Alnasiri Saladini
  9. Ibn al-Athīr, Al-kāmil fī al-taʾrīḫ ab Ibn Ḫallikān, Wafayāt al-Aʿyān citatus: vide Minorsky (1953) p. 138.
  10. Gibb (1969) p. 564.
  11. Frenkel (1999) pp. 3-4.
  12. Ehrenkreutz (1955) p. 104-105.
  13. Lyons et Jackson (1982) p. 110; Holt (1983) p. 238.
  14. Bernard Lewis, "The Ismailites and the Assassins" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 1 pp. 99-133, esp. pp. 122-126; Lewis (1953).
  15. "Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto": Evangelium secundum Lucam 1.78
  16. Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 21.6.
  17. Ehrenkreutz (1955) pp. 100-106.
  18. Ita en:wiki.

Citationes in sermonem Latinum conversae[recensere | fontem recensere]

  1. "Historians agree in stating that his father and family belonged to Duwîn (Tovin, in Armenia) which is a small town, situated at the further extremity of Adarbaijân, in the direction of Arrân, and of the country of the Kurj (Georgians). They were Kurds and belonged to the tribe of Rawâdiya, which is a branch of the great tribe called al-Hadâniya. I was informed by a legist who was a native of Duwîn and who never said any thing of which he was not certain, that near the gate of that town lies a village named Ajdânakân, all the inhabitants of which are Rawâdiya Kurds, and that Aiyûb, the father of Salâh ad-Dîn, was born there. Shâdi (said he) went to Baghdad with his two sons, Asad ad-Dîn Shirkûh and Najm ad-Dîn Aiyûb, and from thence proceeded to Tikrît, where they settled. Shâdi died there, and his tomb, with a cupola over it, is within the city. I often endeavoured to trace up their genealogy, but could find no person able to tell me the names of any of their ancestors anterior to Shâdi." M. de Slane, interpr., Ibn Khallikan's Biographical Dictionary (Londinii: Oriental Translation Fund, 1843) (vol. 4 pp. 479-480 apud Google Books): versio Latina ex hoc textu Anglico facta.
  2. "He, like you, is a Kurd by origin, and ... the power should not be allowed to pass into the hands of the Turks." M. de Slane, interpr., Ibn Khallikan's Biographical Dictionary (Londinii: Oriental Translation Fund, 1843) (vol. 4 p. 493 apud Google Books).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones fontium
  • Francesco Gabrieli, E. J. Costello, Arab Historians of the Crusades. Londinii: Routledge & Kegan Paul, 1984. ISBN 978-0-7102-0235-2 (Anglice)
  • Gaudefroy-Demombynes, "Une lettre de Saladin au caliphe Almohade" in Mélanges René Basset (Lutetiae, 1925) vol. 2 pp. 279-304
  • C. P. Melville, M. C. Lyons, "Saladin's Ḥaṭṭīn Letter" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 208-212 (Anglice)
  • Albertus Schultens, interpr., "Vita et res gestae sultani Almalichi Alnasiri Saladini" ... auctore Bohadino f. Sjeddadi; nec non excerpta ex "Historia universali" Abulfedae, easdem res gestas, reliquamque historiam temporis, compendiose exhibentia; itemque specimen ex "Historia maiore Saladini" grandiore cothurno conscripta ab Amadoddino Ispahanensi; ex mss. Arabicis Academiae Lugduno-Batavae. Lugduni Batavorum: Luchtmans, 1732 (Latine)
  • Gaston Wiet, "Les Inscriptions de Saladin" in Syria vol. 3 (1922) pp. 307-328
De vita et regno
Specialia
  • Charles M. Brand, "The Byzantines and Saladin, 1185-1192: Opponents of the Third Crusade" in Speculum vol. 37 (1962) pp. 167-181
  • Martin S. Briggs, "The Architecture of Saladin and the Influence of the Crusades (A. D. 1171-1250)" in Burlington Magazine vol. 38 no. 214 (Ian. 1921) pp. 10-13, 16-20
  • Andrew S. Ehrenkreutz, "The Place of Saladin in the Naval History of the Mediterranean Sea in the Middle Ages" in Journal of the American Oriental Society vol. 75 (1955) pp. 100-116
  • Andrew S. Ehrenkreutz, "Saladin's Coup d'Etat in Egypt" in S. A. Hanna, ed., Medieval and Middle Eastern Studies in Honor of Aziz Suryal Atiya (Lugduni Batavorum, 1972) pp. 144-157
  • Yehoshuʿa Frenkel, "Political and Social Aspects of Islamic Religious Endowments ("awqāf"): Saladin in Cairo (1169-73) and Jerusalem (1187-93)" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 62 (1999) pp. 1-20
  • Zvi Gal, "Saladin's Dome of Victory at the Horns of Ḥaṭṭīn" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 213-215
  • Heinz Gaube, B. Schneidmüller, S. Weinfurter, Konfrontation der Kulturen? Saladin und die Kreuzfahrer. Zabern, Mainz 2005, ISBN 3-8053-3466-4
  • H. A. R. Gibb, "The Achievement of Saladin" in Bulletin of the John Rylands Library vol. 35 (1952) pp. 44-60
  • H. A. R. Gibb; Y. Ibish, ed., Saladin: studies in Islamic history. Berytii, 1974
  • William J. Hamblin, "Saladin and Muslim Military Theory" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 228-238
  • P. M. Holt, "Saladin and his Admirers: a biographical reassessment" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 46 (1983) pp. 235-239
  • Margaret Jubb, The Legend of Saladin in Western Literature and Historiography. Lampeter: Edwin Mellen Press, 2000. ISBN 0-7734-7686-5
  • Benjamin Z. Kedar, "The Battle of Hattin Revisited" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 190-207
  • Bernard Lewis, "Saladin and the Assassins " in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 15 (1953) pp. 239-245
  • Giuseppe Ligato, La croce in catene: prigionieri e ostaggi cristiani nelle guerre di Saladino (1169-1193). Spoleti: Centro Italiano di Studi sull'Alto Medioevo, 2005
  • Vladimir Minorsky, "Prehistory of Saladin" in V. Minorsky, Studies in Caucasian history (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1953) pp. 107-157
  • Hannes Möhring, Saladin und der Dritte Kreuzzug. Wiesbaden: Steiner, 1980, ISBN 3-515-02895-1
  • James Reston, Warriors of God: Richard the Lionheart and Saladin in the Third Crusade. Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 0-385-49562-5
  • A. Wieczorek, M. Fansa, H. Meller, edd., Saladin und die Kreuzfahrer. Zabern, Mainz 2005, ISBN 3-8053-3513-X
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saladinum spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg