Reinhardus Klimmt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Reinhardus (vulgo: Reinhard) Klimmt (natus 16 Augusti 1942 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Scholam Klimmt Osnabrugae finivit et tum Saravipontis historiae studebat. Klimmt scriptor est et actis diurnis litteras componit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Klimmt ab anno 1964 sodalis SPD est. Anno 1975 primo legatus senatus terrae Saraviae elctus est. 1979 praeses vicarius legatorum SPD, anno 1985 praeses legatorum creatus est. Annis 1996 - 2000 praeses suae factionis in Saravia fuit. Cum Anscharius Lafontaine (SPD), praeses ministrorum Saraviae anno 1998 Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est, Klimmt 9 Novembris praeses ministrorum faciebatur. Sed electionem anni 1999 SPD perdidit atque idcirco Petrus Müller (CDU) 29 Septembris eius successor creatus est. Eodem die Gerhardus Schröder (SPD) eum successorem Francisci Müntefering administrum foederalem commeatus et aedificiorum nominavit. Hunc honorum non diutius quam ad 16 Novembris 2000 tenuit. Tum a magistratu recedere coactus est, quod collegio pedilusororum Saravipontis pecuniam mutuam conciliaret, quamquam haec societas diruta erat.

}}