Ioannes Apel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Apel anno 1978

Ioannes (vulgo: Hans) Apel (natus 25 Februarii 1932 Hamburgi, mortuus die 6 Septembris 2011 eodem loco) est vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus est Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1951 maturitatem adeptus est, Apel tirocinium mercatoris fecit. Deinde ab 1954 Hamburgi oeconomiae studebat, anno 1957 diploma oeconomiae accepit et 1960 doctor rerum politicarum promptus est. Annis 1958 - 1961 Apel secreatarius fractionis socialisticae parlamenti Europaeae, a 1962 minister in parlamento Europae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Apel ab anno 1956 maritus est et duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Apel ab anno 1955 sodalis SPD est et primo 1965 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1965 - 1970 etiam legatus Parlamenti Europaeae fuit. 1970 - 1988 Apel pars rectorum collegii SPD erat. Anno 1972 secretarius statalis in Administerio Foederali Rerum Exterarum nominatus est. 16 Maii 1974 Helimutus Schmidt (SPD), novus cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Aerarii Publici fecit. Ab 16 Februarii 1978 Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Quem honorem ad 1 Octobris 1982 duxit, cum consilium ministrorum Schmidt aDieta Foederali depositum est. Legatus Dietae Foederalis ad electionem anni 1998 mansit. Anno 2011 Hamburgi mortuus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Apel spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]