Petrus Struck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Struck anno 2005

Petrus (vulgo: Peter) Struck (natus Goettingae 24 Ianuarii 1943, mortuus Berolini 19 Decembris 2012) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1962 adeptus est, Struck Goettingae iurisprudentiae studebat et anno 1967 primam, 1971 secundam probationem accepit. Eodem anno etiam doctor iurisprudentiae promotus est. Ad annum 1973 in ministerio publico Hamburgi laboravit, deinde oppido Uelzen vicarius director urbanus factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Struck anno 1964 sodalis SPD factus est. Anno 1980 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est, et ad annum 2009 mansit. Annis 19982002 et 20052009 praeses legatorum SPD Dietae Foederalis fuit. Die 19 Iulii 2002 Administer Foederalis Defensionis Publicae factus est. Hunc honorem amisit post electionem anni 2005, cum factiones SPD et CDU, Angela Merkel cancellaria foederali duce, novum foedus regnandi facerent.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!