Lotharius Bisky

E Vicipaedia
Lotharius Bisky

Lotharius (Theod.: Lothar) Bisky (natus 17 Augusti 1941 oppido Zollbrück Pomerania; mortuus 13 Augusti 2013) vir publicus Germaniae et sodalis Sinistrae factionis fuit.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1947 familia e Pommerania fugere coacta est. Cum patre opifice adiutore in Slesvico et Holsatia magna inopia fugitivus vivit. Cum in Re publica Democratica Germanica (RDG) vitam meliorem fore sperabat, Bisky XVIII annos natus eo transmigravit. Anno 1961 ibi maturitatem adeptus studium philosophiae Berolini coepit et ab anno 1963 Lipsiae litteris culturalibus studebat. Anno 1966 diploma accepit et tum ad annum 1980 in Instituto Explorationis Iuvenum laboravit. Anno 1969 doctor promotus est. Ab anno 1980 professor ad Academiam ad Societatem Explorandam Consilii Magni factionis SED vocatus est. Anno 1986 professor ad Academiam Pelliculorum et Televisionis vocatus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bisky maritus est atque tres filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bisky ab anno 1963 sodalis factionis SED fuit. Anno 1989 in praesidium huius factionis, quae post eversionem dictaturae communistarum nunc Factio Democratici Socialismi nominata est, electus est et ad annum 1991 mansit. Mensibus Martii ad usque Octobris 1990 Bisky legatus Camerae Popularis liberae electae RDG fuit. Annis 1990 - 2005 legatus senatus terrae Brandenburgi fuit. Annis 1993 - 2000 et 2003 - 2007 praeses Factio Democratici Socialismi fuit. Anno 2005 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus, sed candidatus praesidis vicarii parlamenti non probatus est. 16 Iunii 2007 Bisky praeses novae factionis Sinistrae factus est. 7 Iunii 2009 Bisky legatus Parlamenti Europaei electus est et se e Dieta Foederali recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lotharius Bisky spectant.