Sara Wagenknecht

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sara Wagenknecht anno 2008

Sara (Theod. Sahra) Wagenknecht (nata die 16 Iulii 1969 Ienae) diurnaria et rerum politicarum perita Theodisca atque sodalis factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht filia Theodiscae est, sed pater Iranicus est. Anno 1975 cum matre, quae mercatrix artefactorum erat, Berolinum orientalem iit atque eo loco scholam frequentabat et sodalis Iuventutis Theodiscae Liberae (FDJ), foederis iuvenum Communistarum Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG), facta est. Anno 1988 testimonium maturitatis accpit. Ienae, Berolini atque Groningae litteris Germanicis atque philosophiae studebat et anno 1996 magistrae titulum accepit. Anno 2005 dissertationem coepit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht anno 1996 marito nupsit, sed mense Novembri 2011 Anscharius Lafontaine promulgavit Saram esse suam amatam[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht anno 1989 paulo antequam in RDG res novae coeperunt sodalis factionis communisticae SED facta est. Ab anno 1990 sodalis novae Factionis Democratici Socialismi PDS et dux foederis communistarum eius factionis erat. Nunc autem ad factionem Sinistram pertinet. Anno 1998 primo candidata legati ad Dietam Foederalem Germaniae fuit neque electa est. Anno 2004 legata ad Parlamentum Europaeum electa est atque hoc munere ad usque annum 2009 fungebatur, cum legata Dietae Foederalis creata est. Ab anno 2007 praeses vicaria factionis Sinistrae est. A die 7 Novembris 2011 vicaria Gregorii Gysi praesidis fractionis Dietae Foederalis est[2]. Die 1 Decembris nuntiavit Wagenknecht se non praesidem factionis fieri velle[3]. Die 3 Iunii 2012 praeses vicaria factionis electa est[4].

Consilia[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht semper capitalismum castigabat et foedera regnandi cum factionibus SPD et Viridibus negabat. Saepe RDG pristinam ut meliorem Germaniam tollebat. Fidelem Castro dux revolutionis Cubanae et Hugonem Chávez praesidem Venetiolanum laudat, si alii eos ut dictatores obtrectant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sara Wagenknecht spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]