Rudolphus Dahlgrün
Rudolphus (Theod.: Rolf) Dahlgrün (natus 19 Maii 1908 Hannoverae, mortuus 19 Decembris 1969 Hamburgi vir publicus Germaniae et sodalis FDP erat.
Iuventus et munus[recensere]
Pater eius physicus naturalis atque medicus animalium fuit et in vivario Hannoverae quadraginta annos laboravit. Inter amicos patris et Hermannus Löns poeta fuit. Anno 1928 Dahlgrün Hannoverae maturitatem adeptus est, tum Goettingae iurisprudentiae studebat atque anno 1931 primam, anno 1935 secundam probationem accepit. Unum annum in magistratu venationis Hannoverae, ab anno 1936 syndicus societatis canthorum pneumaticorum Phoenix Hamburgi laboravit. Anno 1937 doctor promotus est.
Cursus honorum[recensere]
Dahlgrün, qui ad annum 1945 sodalis NSDAP fuerat, anno 1949 FDP factionem accessit. Annis 1953 - 1957 legatus Civitatis Hamburgi erat et anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 13 Decembris 1962 Administer Foederalis Aerarii Publici in ultimo consilio ministrorum Conradi Adenauer (CDU) nominatus est. Hoc officio et Ludovico Erhard (CDU) cancellario tenebat. 28 Octobris 1966 cum aliis administris suae factionis a magistratu se recessit atque foedus regendi cum factionibus CDU et CSU finivit. Mansit legatus Dietae Foederalis ad electionem anni 1969, cum noniam candidatus esset. Paucis diebus post mortuus est.
Nexus externi[recensere]
- Curriculum vitae in pagina Instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
| Fridericus Schäffer (CSU) |
Franciscus Etzel (CDU) | Henricus Starke (FDP) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Curtius Schmücker (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Theodorus Waigel (CSU) | Anscharius Lafontaine | Ioannes Eichel (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Volfgangus Schäuble (CDU) | |
|
| Conradus Adenauer (CDU) |
Ludovicus Erhard (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Evaldus Bucher (FDP) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Wernerus Schwarz (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Rainer Barzel (CDU) | Aloisius Niederalt (CSU) | Bruno Heck (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | Wernerus Dollinger (CSU) | Gualterus Scheel (FDP) | Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) | Ioannes Katzer (CDU) | Henricus Krone (CDU) | |
|
| Ludovicus Erhard (CDU) |
Ericus Mende (FDP) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Evaldus Bucher (FDP) | Carolus Weber (CDU) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Curtius Schmücker (CDU) | Wernerus Schwarz (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Ioannes Krüger (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Aloisius Niederalt (CSU) | Bruno Heck (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | Wernerus Dollinger (CSU) | Gualterius Scheel (FDP) | Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) | Henricus Krone (CDU) | Ludgerius Westrick (CDU) | |
|
| Ludovicus Erhard (CDU) |
Ericus Mende (FDP) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Paulus Lücke (CDU) | Ricardus Jaeger (CSU) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Curtius Schmücker (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Ioannes Katzer (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Evaldus Bucher (FDP) | Bruno Heck (CDU) | Ioannes Baptista Gradl (CSU) | Aloisius Niederalt (CSU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Gualterus Scheel (FDP) | Wernerus Dollinger (CSU) | Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) | Henricus Krone (CDU) | Ludgerius Westrick (CDU) | |
|