Nicolaus Ernst

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Ernst anno 2005

Nicolaus (Theod. Klaus) Ernst (natus 1 Novembris 1954 Monachii) vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD fuit, nunc factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Quindecim annos natus scholam et parentes reliquit, tirocinium electromechanici fecit. Eodem tempore et sodalis collegii opificum factus est. Annis 1979 - 1984 Hamburgi oeconomiae studebat. Deinde secretarius collegii opificum metallurgicorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ernst, qui ab anno 1974 sodalis SPD fuerat, anno 2004 cum aliis Factionem Alternativam Labori Rebusque Socialibus condidit, quod SPD factio Gerhardo Schröder cancellario duce nimium conservativa iis videbatur. Anno 2005 huius factionis legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 2007 cum sodalibus in novam factionem Sinistram iniit et eius praeses vicarius electus est. Anno 2009 iterum legatus parlamenti Germanici creatus est. 15 Maii 2010 praeses factionis una cum Gesina Lötzsch electus est. Sed die 10 Aprilis 2012 ab Lötzsch officio praesidis se recessit, ut marito aegroto et senectute confecto adiuvaret, ut ipsa declaravit. Sunt autem, qui dicant, Lötzsch et propter suffragia perdita factionis Sinistrae se recepisse[1]. Praeses factionis solus mensem Iunium 2012 Ernst mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaudem Ernst spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]