Ioannes Matthöfer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Matthöfer anno 1981

Ioannes Hermannus (vulgo: Hans Hermann) Matthöfer (natus 25 Septembris 1925 Bochi, mortuus 14 Novembris 2009 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Matthöfer tirocinium mercatoris fecit atque deinde annis 1943 - 1945 miles conscriptus erat. Anno 1946 probationem interpretis linguae Anglicae adeptus est. Anno 1948 studium oeconomiae et rerum socialium Francofurti ad Moenum et Madisoniae coepit. Anno 1953 siploma oeconomiae accepit. Ad annum 1958 pro collegio opificum metallurgicorum Germaniae (Theod.: IG Metall) laboravit. Deinde legatus OECD Novi Eburaci et Lutetiae fuit. Annis 1960 - 1972 praeses eruditionis IG Metall fuit. Post cursum honorum (vide infra) annis 1987 - 1997 divitias et societates collegiorum opificum administrabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1950 Matthöfer sodalis SPD erat, ab anno 1961 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1972 secretarius statalis in Administerio Foederalis Collaborationis Oeconomicae factus est. 16 Maii 1974 Helimutus Schmidt (SPD) novus cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Scientiae fecit. 16 Februarii 1978 Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est. 28 Aprilis 1982 hunc magistratum valetudinis causa reliquit et Administer Foederalis Cursus Publici fiebat. Hoc officio ad 1 Octobris 1982 fungebatur, cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis electus esset. Ad usque annum 1987 legatus Dietae Foederalis manebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]