Hinricus Welsch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hinricus (vulgo: Heinrich) Welsch (natus 13 Octobris 1888 Ludovici Saraviae, mortuus 23 Novembris 1976 Saravipontis) iuris peritus atque vir publicus Germaniae fuit. Nullius factionis sodalis fuit.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Welsch post scholam finitam annis 1908 - 1911 Friburgi Brisgoviae, Monachii Bonnaeque iurisprudentiae studebat atque 1911 primam probationem adeptus est. Annis 1911 - 1920 Martiatici, Ludovici Saraviae, Saravipontis, Coloniae iudiciis laboravit atque anno 1920 secundam probationem consecutus est. Annis 1921 - 1934 delator Saravipontis erat, tum magistratus praesidis regionis Augustae Treverorum et praeses vigilum tectorum eius regionis fuit. Cum incolae Saraviae anno 1935 de futuro eius terrae suffragium ferrent, Welsch iudicio ad suffragium iudicandum interfuit. Anno 1936 delator summus in iustitium Bipontinum factus est et ad annum 1945 mansit. Annis 1938 - 1940 etiam administrator Austriae ad Germaniam adiungendae laboravit et annis 1940 - 1945 res iudiciorum in Lotharingia administravit. Eo officio Robertum Schuman liberandum effecit, quod factum Welsch etiam Francis gratissimus fecit.

Etiam post Bellum Orbis Terrarum II magistratus varios gessit. Annis 1948 - 1957 enim praeses magistratus Saraviae ad societates cautionum custodiendas et ad emerita administranda fuit. Anno 1950 praeses societatis ferroviae Saraviae erat, annis 1951 - 1952 magistratus Administerii Saraviae Laboris atque salutis erat.

Praeses ministrorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1955, postquam Ioannes Hoffmann praeses ministrorum propter suffragium de Saravia libera re publica perditum ab officio suo se recessit, Welsch, quamquam nullius factionis particeps erat, eius successor creatus est. 18 Decembris eius anni novus senatus terrae Saraviae electus est et 10 Ianuarii 1956 Hubertus Ney (CDU) eius successor electus est.

Post officium[recensere | fontem recensere]

Annis 1956 - 1973 praeses Crucis Rubrae Saraviae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]