Abel Tasman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abel Tasman. Tabula fortasse a Iacobo Gerritsz picta, circa 1637.
Navigationes Abelis Tasman.

Abel Tasman, pleniore Abel Ioannis filius Tasman (natus Lutjegast in vico Groningae Nederlandiae anno 1603; mortuus Bataviae Indonesiae 10 Octobris 1659), fuit explorator, marinarius, et mercator Nederlandicus, qui per navigationes annorum 1642 et 1644 nonnullas Oceani Pacifici insulas magni momenti repperit. Fuit Europaeus qui primus Terram Van Diemen (nunc Tasmaniam) et Novam Zelandiam attigit, atque Vitios conspicatus est. Suus navigator, Francicus Visscher, et mercator Isaacus Gilsemans maiores Australiae, Novae Zelandiae, nonnullarumque Insularum Pacificarum partes primum pinxerunt.

Navigationes[recensere | fontem recensere]

Per navigationes suas annis 16421643 et iterum anno 1644 factas, Tasman Tasmaniam, Novam Zelandiam, Insulas Vitienses, Tongam, et Luangiuam repperit.

Pinocatheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Slot, B. J. 1992. Abel Tasman en de ontdekking van Nieuw-Zeeland. Bercker: Kevelaer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg