Devotio moderna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Devotio moderna fuit motus religionis Christianae Medio Aeveo exeunte.

Eodem tempore, quo Humanismus cum religione Christiana Humanismum Christianum formabat, exorta est. Humanismus Christianus studium litterarum fundamentalium religionis Christianae poposcit, quo fidelis, ut Deo familiariter uteretur, quam optime informaretur. Ad has litteras laicis saeculi decimi quinti typographia inventa faciles erant aditus. Humanismum Christianum sequens Devotio moderna Christianis suadebat, ut religioni non propter res externas, sed sapienter et ex animi iudicio adhaererent.

Origo Devotionis modernae a Gerardo Magno (Lingua Batava: Geert Groote) (13401384) e Daventria (in Nederlandia) repetit, quo auctore primum Fratres a Vita Communi orti sunt; postea Congregatio Windeshemensis exstitit, communitas Canonicorum Regularium Sancti Augustini. Devotio moderna praecipue saeculo decimo quarto et decimo quinto in Nederlandia et in regionibus Germaniae adiacentibus floruit. Sunt, qui eam praecursorem reformationis habeantur. Etiam Desiderius Erasmus Roterodamus hac mente eruditus est.

Opus maximi momenti Devotionis modernae est "De Imitatione Christi", quam Thomas a Kempis scripsisse putatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]