Traiectum ad Rhenum
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Traiectum
Traiectum ad Rhenum sive Ultraiectum (Batave Utrecht) est urbs circiter 285 000 incolarum in media Nederlandia sita. Haec urbs, a Traiecto ad Mosam distinguenda, est caput provinciae eodem nomine.
Circa anno 40 Romani condiderunt castra prope flumen Rhenum. Hoc loco facile Rhenum transire poterant. Multa castra posuerunt ad limitem Imperii Romani. Per indagationem archaeologicam recentissimam in suburbe porta, naves et turris huius aetatis inventi sunt. Medio Aevo urbs iam erat sedes episcopi. Saeculo duodecimo multae ecclesiae erectae sunt. Aspectus civitatis antiquae etiam hodie est fere medievalis. Ecclesia cathedralis habet turrim magnam quae dicitur "Domtoren". Alta est 112,5 m. Haec ecclesia est posita intra fines castrorum Romanorum. Complures musei inveniuntur in parte meridionali antiquae civitatis.
Civitas Traiectina propter facilitatem adeundi in natione Nederlandica sedes plurimorum institutionum est. Magna canalis quae dicitur Amsterdam-Rijnkanaal Amstelodamum, Traiectum ad Rhenum connexit Rheno et eius estuario.
Anno domini 1636 condita est Universitas Rheno-Traiectina seu Ultraiectina, temporibus nostris maxima universitas Nederlandiae.
[recensere] Incolae noti
- Hadrianus VI, papa, hic natus