Navarra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Navarra (discretiva)

Comunidad Foral de Navarra
Nafarroako Foru Komunitatea
Vex Navarrense Sig Navarrense
(Vexillum) (Insigne)
Caput Pompaelo
Lingua Lingua Hispanica;
Vasconica
Area
 - Total
 - % Hispaniae
Locum nº 11
10 391 km²
2,2%
Numerus incolarum
 - omnis (2011)
 - % Hispaniae
 -Spissitas incolarum
Locum nº 15
642.051
1,4%
61,79 /km²
Gentilicium
 - Latina
 - Hispanice
 - Vasconice
 
 Navarrus, -a, -um
; navarro/a
 nafar
Autonomitas declarata 16 Augusti, 1982
ISO 3166-2 NA
Legati in senatu Hispaniae
 - Congressus
 - Senatus

 

5
1

Praeses Yolanda Barcina (UPN)
Gobierno de Navarra

Navarra vel Communitas foralis Navarrae (-ae, f.) (Hispanice Navarra vel Comunidad Foral de Navarra, Vasconice Nafarroa vel Nafarroako Foru Komunitatea) est regio Hispaniae. Suum caput Pompaelo (Vasc; Iruña, Hisp; Pamplona). Paeninsulae Hibericae Septemtrione sita est. Franciae Semptemtrione, Aragoniae Oriente, Rioiiae Meridie et Vasconiae Occidente finitima est. Praeter Hispanicam, quoque lingua Vasconica in Septemtrionalibus communitatis territoriis officialis est. Etiam "Navarra Superior" (Hispanice; Alta Navarra, Vasconice; Nafarroa Garaia) appellatur ut a Navarra Inferiori (Francice; Basse-Navarre, Vasconice; Nafarroa Behera), Franciae territorio, distinguatur.

Ob eius politica historiam, communitatis praesens iuridico-administrativa dispositio in Emendatione Fororum anni 1982 fundatur quae iuridicam foralis traditionis inclusionem in Constitutionem Hispanicam anni 1978 supposuit per additionalem dispositionem in constitutionem. Eius Statutum, de facto, nomen Legis Reintegrationis et Emendationis Fororum Navarrae accipit, quoque notum per Hispanicum acronymum LORAFNA (Ley Orgánica de Reintegración y Amejoramiento del Régimen Foral de Navarra).

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Primum scriptum documentum ubi vocabulum "Navarra" est originem trahit a saeculo IX in opere "Vita Karoli Magni", capitulo 15 ubi est sequens oratio Latine: «[...] qui apud Navarros ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam», scripta ab Einhardo, ubi Franci regis Caroli Magni intrusiones usque ad flumen Hiberum describebantur. Etymologice, toponymum probabiliter ex vocabulo naba, Praeromanicae, forsitan Protovasconicae originis, provenit, cuius significatum "planities montibus circumdata" esse creditur, quod perfecte Pompaelonem et ad territorium circumdans applicatur. Huic vocabulo suffixum -erri Vasconice "terram sive populum" significans additur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Vascones et Regnum Navarrae
Meridionale Regiae Oligicensis frontiscipium.

Per Imperii Romani tempora, Vascones, Praeromanica Meridionalium Pyrenaeorum tribus, Navarrae territorium incolebant. Haec area omnino nec a Romanis nec ab Arabibus per Andalusicam occupationem subacta est, sed iam Romani urbem Pompaelonem et Suinthila Gothorum rex Oligicum condiderunt. Anno 778 Navarri Francum exercitum in Proelio apud Rozaballes vicerunt. Anno 824, Eneco Arista rex Pompaelonis coronatus est, quod Regni Navarrae fundamentum esset. Hoc regnum momentum gloriosissimum consecutum est regnante Sanctio III Navarrae, cum magnas territorii portiones praesentium communitatum Navarrae, Vasconiae, Rioiiae, Cantabriae et aliquarum regionum Castellae et Legionis et Aragoniae comprehendebat. Nihilominus, Sanctio III mortuo, regnum inter eius filios divisum est et nunquam hoc splendorem recuperaret.

Navarrae exercitus decretorium Proelium apud Navas de Tolosa, iuxta cum omnia Hispanica regna, anno 1212 participavit post quod Musulmanae possessiones in paeninsula ad parvum territorium Austrorientale deminutae sunt.

Inclinatio animi quam sentiebant reges Navarri pro Francica civilitatem et negotiationes ad matrimonio coniungendum suum primogenitum Henricum, principem Vianae, cum filiam Ludovici XII, regis Franciae, argumenta Ferdinandi Catholici fuere ut Fridericus Toletanus, dux Albae, Regnum Navarrae anno 1512 capere iussus sit. Die 25 Iulii, Fridericus Toletanus Pompaelonem cepit et familia regia Navarrae in Navarram Inferiorem et in Benearniam fugerunt. Die 23 Martii anni sequentis, Cohortes Navarrae, adentibus solum Beaumontensibus, Ferdinandum Catholicum "regem Navarrae" proclamavere. Anno 1515, Cohortes Castellae, in Burgis, nullo Navarro repraesentate adente, Navarram Superiorem Coronae Castellae annexuere. Quamquam diversa proelia facta ad recuperandam Navarram Superiorem et tumulti incolarum, Regna Navarrae non id consecutum sunt et Navarrae Inferioris territorium a relictum regnum separatum est, usque ad suam incorporationem in Franciam.

Nihilominus, Regnum Navarrae multa privilegia et sua fora post suam incorporationem in Regnum Castellae servare assecutum est, quorum multa servavit usque ad saeculum XX. Revera, cum horum fororum agnitione, adhuc validorum, Navarra aditum ad suam autonomiam velut communitas foralis per emendationis processum, scilicet, per Navarrae foralis regiminis hodiernizationem quae suorum foralium institutorum democratizationi et suo statui velut Civitatis Hispanicae autonomiae respondet habuit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Iugum Aralarense (Hispanice; Sierra de Aralar, Vasconice; Aralarko mendilerroa), in Boreoccidentali Navarra.

Navarra Paeninsulae Hibericae Septemtrione invenitur. Eius geographia, quamquam eius superficies parva est, multum varia est. Maxima Navarrici territorii pars montuosa est, montibus Pyrenaeis subacta, exceptis vallis Hiberi Meridie planitiebus.

Ex parte climatica, Navarra Pyrenaici montuosi et vallis Hiberi Mediterranei ponderis mixtio; significativa differentia inter Septemtrionale clima, valde umidius et cum praecipitationibus crebrioribus, et Meridionale clima, Mediterraneius, cum temperaturis maioribus et praecipitationibus spodaricioribus est. Ergo, umidae Septemtrionales Cantabricae valles et aridae et tesquosae Bardenae Regiae (Hispanice; Bardenas Reales, Vasconice; Errege Bardeak) iuxta ripam flumninis Hiberi opponuntur.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Fora Navarra[recensere | fontem recensere]

Monumentum Foris in Pompaelone.

Leges proprias Navarrae vel fora, e Medio Aevo orta, pactum inter nobilitatem et vulgus fuere, in principio oraliter transmissa et e saeculo XIII scripta in libro de "Foris et Compilationibus" (Hispanice; Fueros y Compilaciones).

Regnum Navarrae a Corona Castellae anno 1512 captum est, sed proprium autogubernationis legisferae, exsecutivae, iudicialis et fiscalis regimen et suam "regni" condicionem sub viceregis munere servavit. Hoc systema Navarrae proprium erat et non regulatio a Castella imposita, velut casu aliorum regnorum fuit, inter quae Regnum Granatae.

Post Bellum Carolisticum I in foedere Vergarae, Ioachim Espartero "Cohortibus fororum concessionem aut emendationem propositurus" pollicitus est, quod die 25 Octobris anni 1839 factum est, cum quo firmantur fora "sine damno unitatis constitutionalis monarchiae" et effectivum factum est, edita Lege Foederata Navarrae die 16 Augusti anni 1841. Hac cum lege, Navarra "regnum" designari desinebat et provincia territotiali Hispaniae divisioni anni 1833 Francisci Xaverii de Burgos y del Olmo accomodans facta est. Post Bellum Civile Hispanicum, Ipuscoae et Biscaiae fora suppressa sunt, quia "provinciae proditoriae" putatae erant, sed fora Navarrae et Alavae manserunt, quia rebellationi faverunt.

Finita dictatura, democraticum systema denuo instauratum novam constitutionem anno 1978 elaborat ubi foralis problematica elementorum complicatissimorum consentiendo unum fuit. Constitutio autogubernationis sive autonomiae systema communitatibus quae formarent donaret, sed Navarra simile regimen iam habeba, quamquam limitatum post annum 1841. Denique fora autonomicae Civitatis realitati accomodata sunt, edita Reintegratione et Emendatione Regiminis Foralis Navarrae.

Ob fora, incolae regionis habent has commoditates:

Ius civile[recensere | fontem recensere]

Ob fora Navarra, mores Navarrae supra ius Hispanicum sunt, etiam in iudicio.

Ius fiscale[recensere | fontem recensere]

Navarri fisco forali luunt tributa 15% supra reditus necnon 18%.

Tributum haereditatum[recensere | fontem recensere]

Navarri fisco forali luunt tributum 0'8% supra haereditates.

Ius tributarium[recensere | fontem recensere]

Tributa Navarrorum fisco Navarro necnon Hispanico luta sunt. Tunc, e tributis anniverse collectis, Navarra fisco et Hispanico pars proportionalis, ad causas quas civitas requirat, datur.

Foralia Navarrae instituta[recensere | fontem recensere]

Parlamenti Navarrae frontiscipium.

Foralia Navarrae instituta sunt:

In praesenti gubernatio a coalitione Unionis Populi Navarri (Hispanice; Unión del Pueblo Navarro et Vasconice; Nafar Herriaren Batasuna) et Convergentiae Democratarum Navarrae (Hispanice; Convergencia de Demócratas de Navarra et Vasconice; Nafarroako Demokraten Konbergentzia) directa est. Praeses Michael Sanz Sesma est.

Velut organum e Parlamento Navarrae dependens, sed autonomum suae intestinae labori, Camera Computorum (Hispanice; Cámara de Comptos et Vasconice; Comptos Ganbera) est, quae communitarii campi publici oeconomicam pecuniariamque gestionem fiscalizans institutum et quae parlamento consilia de oeconomicis pecuniariisque rebus dat. A praeside dirigitur et a secretario generali et auditoribus formatur. Hoc institutum tribunal computorum antiquissimum in Hispania et primorum in Europa unum est. Eius munera similia sunt, sed non eadem, munerum instituti Ministerii Fiscalis Hispanici (Hispanice; Hacienda).

Defensor Populi (Hispanice; Defensor del Pueblo et Vasconice; Ararteko) institutum est quod, iussu Parlamenti, fundamentalium iurum et publicarum civium libertatum exsecutionem vigilat, publicarum administrationum et localium Navarrae entium actiones circumspiciens.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Municipia Navarrae.

Navarra historice in merindates (Hispanice; merindades et Vasconice; merindadeak) quae sunt inferiora;

Merindas Latine Merindas Hispanice Merindas Vasconice
Merindas Pompaelonis Merindad de Pamplona Iruñeko merindadea
Merindas Tutelae Merindad de Tudela Tuterako merindadea
Merindas Stellae Merindad de Estella Lizarrako merindadea
Merindas Oligici Merindad de Olite Erriberako merindadea
Merindas Sangossae Merindad de Sangüesa Zangozako merindadea

Navarra Inferior, quamquam nunquam merindas constituta est, quoque historica merindas putatur. Nihilominus nulla merindas propriam iuridicam personalitatem habet.

Locales entitates dispositionis territorialis Navarrae sunt:

  • Municipia (Hispanice; municipios et Vasconice; udalerriak): entitates locales basicae dispositioni territoriali communitatis foralis sunt. In praesenti 272 sunt.
  • Concilia (Hispanice; concejos): entitates locales municipiorum cum minore incolarum numero et minus extensa quam municipia et cum bonis propriis et personalitate iuridica gerendis commodis suis sunt.

Entitates non territoriales dispositionis territorialis Navarrae sunt:

  • Consortiones (Hispanice; mancomunidades): entitates locales non territoriales consociationi municipiorum ad executanda coniunctim opera et offerendas nonnullas diaconias constitutae sunt.
  • Consociationes municipiorum (Hispanice; agrupaciones de municipios): entitates locales non territoriales per Legem Foralem ad consocianda dua aut magis municipia quorum peculiaritates omnibus communium diaconiarum oblationem determinent institutae sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1964, Navarra profundum oeconomicae transformationis processum, ex oeconomia in agricultura fundata et oeconomice activorum incolarum dimidium occupante ad oeconomiam aequilibratam et modernam incepit, primum cum rapida industrialis campi evolutione et nuperrime diaconiarum. Anno 2000, Industrialis campi Navarrus Valor additus grossus (VAG) 31,8% totius VAG, superius quam 20,9% nationale, repraesentabat.

Campus primarius 5,9% Navarrorum occupat. maizi, frumentorum, fructuum et helianthorum cultus sunt. Vini productio ponderis est. Campus secundarius praesertim a parvis et mediis societatibus in androne per Alsasuam, Pompaelonem et Tutelam et super Hibericae ripae axem sitis repraesentatur. Etiam multinationales societates adsunt quae ad regionalis productivi apparatus accommodationem et ad oeconomicam foralis communitatis evolutionem contribuerunt. Pleraque industrialia ergasteria cum multo technologiae ad duos subcampos praecipuissimos in Navarra industria pertinent; ad autocineticam industriam et ad machinationis apparatuumque industriam. Tertia maximi ponderis industria agroalimentaria est. Omnes tres ad valoris additi grossi Navarri dimidium contribuunt. Campus tertiarius maximi ponderis in eo quod ad valorem additum attinet est et adhuc oeconomicam foralis communitatis structuram transformare pergit. Quod ad relictam Hispaniam spectat, campus tertiarius Navarrae oeconomiae 1,4% totius campi tertiarii Hispanici repraesentat.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Dinamica incolaria[recensere | fontem recensere]

Incolarum numeri valor approximativus in Navarra anno 2006 601 874 et spissitudinis 55,65 incolarum pro chiliometro quadrato erat. Demographicum incrementum, nihilominus, minus quam Hispanica media et spissitudo adhuc minor fuit. Pompaelonis et eius territorii urbani incrementum incolariam deminutionem in parvis ruralibusque territoriis produxit. Verumtamen, 18,5% incolarum adhuc municipia cum minus 2000 incolarum et 42,3% municipia cum minus quam 20 000 incolarum colunt.

30 prima municipia cum maximo incolarum numero[recensere | fontem recensere]

Locus secundum incolas Municipium Latine Municipium Hispanice Municipium Vasconice Numerus incolarum anno 2008
1 Pompaelo Pamplona Iruñea 197 275
2 Tutela Tudela Tutera 60 122
3 Baraynin Barañáin Barañain 33 910
4 Bruslata [1] Burlada Burlata 18 504
5 Stella[2] Estella Lizarra 14 049
6 Cissur Maius Zizur Mayor Zizur Nagusia 13 312
7 Tubalia [3] Tafalla Tafalla 11 296
8 Villa Nova Villava Atarrabia 10 462
9 Sansoayn Ansoáin Antsoain 10 340
10 Baztan Baztán Baztan 7 982
11 Corella Corella Corella 7 898
12 Berriozar Berriozar Berriozar 7 865
13 Alsasua Alsasua Altsasu 7.571
14 Centonelo Cintruénigo Cintruénigo 7 332
15 Valles Eguensis Valle de Egüés Eguesibar 7 137
16 Calenapepolis Aranguren Aranguren 6 820
17 Nuniopolis Noáin Noain 6 222
18 Sanctus Adrianus San Adrián San Adrian 6 072
19 Petra Alta [4] Peralta Azkoien 5 808
20 Meshydropolis Huarte Uharte 5 505
21 Sangossa Sangüesa Zangoza 5 130
22 Lodosa Lodosa Lodosa 4 878
23 Castello Castejón Castejón 4 115
24 Cascantum Cascante Cascante 3 975
25 Mendavia Mendavia Mendabia 3 840
26 Viana Viana Viana 3 759
27 Azagra Azagra Azagra 3 746
28 Ripa Bidassonis Vera de Bidasoa Bera 3 680
29 Berrioplanum Berrioplano Berriobeiti 3 615
30 Oligicus Olite Erriberri 3 607

Vide etiam Indicem Communium provinciae Navarrensis

Linguae[recensere | fontem recensere]

Municipia secundum linguisticam zonam.

Officialis Communitatis Foralis Navarrae lingua Hispanica est. Nihilominus, secundum Legem foralem 18/86, die 15 Decembris anni 1986 editam, Navarra in tres linguisticas zonas divisa est; vascophonam (ubi plerique Vasconice loquuntur), mixtam et non vascophonam (ubi plerique Hispanice loquuntur). Vascophona mixtaque in zonis, lingua Vasconica linguae coofficialis indolem iuxta cum Hispanica habet, dumnon vascophona in zona, Vasconica nullam coofficialitatem habet. Vasconicae coofficialitas toponymiae regulationem et ius civis ut hac lingua in communicatione cum publicis administrationibus uteretur supponit. E 272 Navarris municipiis, 109 ad vascophonam mixtamque zonas pertinent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Navarram spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam III, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998
  3. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  4. [2]


Territoria Vasconica
vexillum
Insigne
Territoria Vasconica
Iparralde seu Pagus Vasconicus: Lapurdia Lapurdia | Navarra Inferior Navarra Inferior | Sula Sula

Hegoalde seu Vasconia Cispyrenaica: Alava Alava | Biscaia Biscaia | Guipuzcoa Ipuscoa | Navarra Navarra