Alania Meridiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Alania

Республикæ Хуссар Ирыстон (Ossetice)
სამხრეთი ოსეთი (Georgianice)
Республика Южная Осетия (Russice)
Vexillum Alaniae Meridinae.
(Vexillum)
Heraldicum Alaniae Meridianae igsigne.
(Insigne)
Situs Alaniae Meridianae in Europa.
Lingua publica Russica, Georgiana et Ossetica
Caput Tschinval
Praeses Leonidas Tibilov
Primus Minister Domenti Kulumbegov (locum tenens)
Area
 - Totale
 - % aqua
locum 1e
3 900 km²
negligibiles
Numerus incolarum
 - Totalis (aest. 2007)
 - Spissitudo

72 000 inc.
18 inc./km²
Moneta Rubelus Russicus (RUB)
Zona Horaria UTC+3
Hymnus Nationalis Hymnus Nationalis Alaniae Meridianae (ab anno 1995)
Alaniae Meridianae tabula.

Respublica Alania Meridiana sive Respublica Ossetia Meridiana (Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон, Russice Республика Южная Осетия, Georgianice სამხრეთ ოსეთი) est libera respublica de facto intra Georgiam. Sub Russico et Alaniae Septemtrionalis pondere, contra Georgianum dominium pugnat ex URSS collapsa.

Eius separatio a Georgia ab ulla civitate non agnita est, Russia, Nicaragua, Venetiola, et Nauru exceptis, quamquam Alania Meridiana suam libertatem declaravit. Georgia Alaniae Meridianae libertatem agnoscere negat, cuius gubernatio eam Samatzablonem (Georgianice სამაჩაბლო) sive regionem Tschinvalensem e capite reipublicae nuncupat. Alania Meridiana regionis Georgiana Sidacartlorum (Georgianice შიდა ქართლი) pars est.

Augusto 2008 Bellum Alaniae Meridianae coepit post magnas confrontationes inter Georgianas vires et Alaniae Meridianae separatistas.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mediaevalis periodus et Aerae Hodiernae initium[recensere | fontem recensere]

Osseti sive Alani moderni originaliter ab Alanis antiquis, Sarmatica tribu, descendunt. Ad Christianismum per ineuns Medium Aevum ob Georgianum et Byzantinum pondus conversi sunt. Dominatis Mongolibus, e natali terra, fluminis Tanais meridie in Russia hodierna, expulsi sunt et transivere Montes Caucasi usque ad Georgiam ubi tres territoriales entitates dissimiles creaverunt qui sunt Digoria, occidente et ab vicino populo Cabardinorum qui in regione Islamismum introduxerunt affecta; Tuallagia, meridie, quae quod in praesenti Alania Meridiana et historici Georgiani principatus Samatzablonis pars est formabat et ad quam Osseti confugerunt e Mongolicis invasoribus; et Ironia, Septemtrione, quae praesens Alania Septemtrionalis, sub Russico dominio ex anno 1767, facta est. Hodie plerique Osseti Christiani (circiter 61%) significativa cum Musulmanorum minoritate sunt.

Russicum Sovieticumque dominium[recensere | fontem recensere]

Reipublicae Democraticae Georgiae (Georgice საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) tabula inter annos 1918 et 1920.

.

Alania Meridiana a Russia anno 1801 iuxta cum Georgia annexa et in Imperium Russicum incorporata est. Post Revolutionem Russicam, civitas Reipublicae Democraticae Georgiae (Georgice საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა), a Mensevicis rectae, partem formavit, dum Alania Septemtrionalis Respublica Sovietica Terekiensis (Russice Терская Советская Республика) partem formare coepit. Area Alanicarum rebellionum seriem passa est, ubi libertas exacta est. Georgiana gubernatio Alanos de cooperatione cum Bolsevicis accusavit et eos repressit; secundum Alanicas fontes, circiter 5000 Alanorum interfecti sunt et amplius 13 000 subsequentiter propter famem et epidemias mortui sunt.

Sovietica Georgiae gubernatio, in munere anno 1921 ab Undecimo Exercitu Rubro posita, et a dictatore Iosepho Stalin ducta, Aprili secuti anni Regionem Autonomam Meridie-Osseticam (Russice Юго-Осетинская автономная область, Georgianice სამხრეთ ოსეთის ავტონომიური ოლქი, Ossetice Хуссар Ирыстоны автономон бӕстӕ) creavit. Quia Alani suam propriam linguam, Osseticam, habent, linguae Ossetica, Russica et Georgiana administrativae civitatisque linguae factae sunt. Per Sovieticam aeram, sub Georgiana gubernatione, civitas autonomiam experta est, quae linguae Osseticae usum et suam doctrinam in scholis comprehendebat.

Praesens politicus status[recensere | fontem recensere]

Obscuriores partes a Georgianis rectas areas in Alania Meridionali Iunio 2007, secundum CMDRCGA (AngliceJPKF).
Russicarum servandae pacis virium praetorium in Tschinvalis die 18 Augusti 2008.

Consociatio Nationum, Unio Europaea, Organizatio Securitati Cooperationique in Europa favendis, Consilium Unionis Europaeae et Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali, sicut reliquae nationes mundi, Alaniam Meridionalem Georgiae partem integrantem considerant. Pridie Idus Novembres 2006 secessionistica gubernatio secundum plebis scitum de libera disposuit, postquam primum, anno 1992 celebratum, validum a communitate internationali non consideraretur. Secundum Tschinvalorum auctoritates, consultatio favorem 99 centesimas suffragatorum accepit, participantibus 95%, dum triginta-quattuor internationalium observatorum Germaniae, Austriae, Poloniae, Sueciae etaliarum civitatum turma suffragiorum evolutionem in 78 collegiorum comitialium inspexere. Nihilominus, non agnitum est nec a CN nec ab UE nec ab OSCE nec ab OTAN nec a Foederatione Russica quia Alaniae Meridianae incolae originem Georgiani non participavere et quia praeterea Triphelis gubernatio non id agnovit. UE, OSCE et OTAN inopportunam consultationis celebrationem consideravere.

Simul, Austro-Alanicae oppositionis motus Cives Alaniae Meridionae pro Pace sua propria comitia disposuit in quibus tum regionis Georgiani tum aliqui Alani Demetrio Sanakoiev alternativo Alaniae Meridianae praeside suffragati sunt. Haec comitia totum favorem incolarum zonae originem Georgianorum consecuta sunt.

Aprili 2007, Georgia, in zonae Orientalium Meridionaliumque districtuum partem dominata, Entitatem Administrativam Temporariam Alaniae Meridianae, ab antiquis gubernationis separatisticae membris ductam et cuius dux Demetrius Sanakoiev e 10 Martii, creavit. Haec temporaria administratio cum mediis Georgianis auctoritatibus pactura erat ad quaerendam solutionem conflictui et ad determinandum modo decretotio finalem Alaniae Meridianae statum.

Die 13 Iulii 2007, Georgia civitariam commissionem, a primo ministro Zurabo Noghaideli ductam, creavere ad evolvendam Alaniae Meridianaeautonomiam intra Georgiam. Secundum Georgianam gubernationem, negotiatio e "dialogo inclusivo" cum omnibus Austro-Alanicae societatis viribus communitatibusque incipiebat.

Die 8 Augusti 2008, ubi incipiebant publice Olympia, coepere proelia inter Georgianas vires et separatisticas Austro-Alanicas vires, quae cum Russiae interventione desierunt. Ob statum qui creatus erat, Consilium Foederationis Russicae extraordinariam sessionem diei 25 Augusti 2008 convocavit; ubi a Cremlino ut Abasciam et Alaniam Meridionalem agnosceret. Agnitio secuto die advenit, faventibus secessionisticarum regionum ducibus et impugnante communitate internationali.

Symbola Alaniae Meridianae[recensere | fontem recensere]

Alaniae Meridianae vexillum tricolor cum aequis clavis coloris albi, rubri et gilvi est. Vexillum cum Constitutionis 26 Novembris 1990 articulo adoptatum et Regulatione Vexilli Civitatis 30 Martii 1992 firmatum est. Color ruber fortitudinem, albus puritatem moralem et gilvus opulentiam et prosperitatem significat. Vexillum persimile vexillo Alaniae Septemtrionalis est, a quo differt propter clavorum longitudinem.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Praeses Eduardus Kokoity in anni 2009 comitiis suffragium fert.

Respublica Alaniae Meridianae pagorum urbiumque tum Georgianae maioritatis tum Alanicae maioritatis conglomeratio est. Caput, Tschinval (Tschivanli), qui etiam maxima zonae urbs, sub liberae gubernationis dominio est, ut accidit reliquis in oppidis Alanicae maioritatis. Georgianae maioritatis oppida a Triphelis gubernatione administrantur. Duarum communitatum mixtio ut conflictus valde subtilis sit facit, quia quivis creandi uninationalis territorii conatus magnas incolarum translationes implicaret.

Politicus conflictus apertus pergit et nunc Alania Meridiana talis libera respublica respectu Georgiae agit. Etsi bilateralia colloquia perihodice fuere, Eduardo Shevardnadze praeside inter annos 1993 et 2003, progressus exigui fuere. Cuius successor, Michael Saakashvili, anno 2004 electus, Georgianae gubernationis voluntatem denuo firmavit ut super Alania Meridionali auctoritas politica prioritas facta sit. Postquam Maio 2004 consecuta sit ad finem adducere Austroccidentalis provinciae Adzariae (Georgice აჭარა) libertatem de facto, similem solutionem Alaniae Meridionali quaesiturum esse promisit. Post Iunii 2004 confrontationes, Georgiana gubernatio internationalem curam de problemate amplificavit. Die 25 Ianuarii 2005, praeses Michael Saakashvili Georgianum propositum rogavit ut resolveatur Alaniae Meridianae conflictus in sessione Conventus Parlamentarii Consilii Europae Argentorati. Postea, Octobre, Gubernatio Foederalis Statunitensis et OSCE suum favorem actionis proposito quod primus minister Zurabus Noghaideli in Consilii Permanentis OSCE sessione, Vindobonae die 27 Octobris 2005 celebrata, rogavit ostendere. Die 6 Decembris, Consilium Ministeriale OSCE, Aemonae congregatum, favoris resolutionem Georgiano proposito pacis adoptavit quod reiecere Alaniae Meridianae auctoritates.

Respublica Alaniae Meridianae[recensere | fontem recensere]

Mappa mundi, agnitionis statum de Abascia et Alania Meridionali: Rubro Abascia et Alania Meridiana; viride civitates formaliter Abasciam et Alaniam Meridionalem agnoscentes; et cano civitates in praesenti non agnoscentes.

Die 11 Septembris 2006, Officium Preli Alaniae Meridianae pridie Idus Novembres rempublicam plebis scitum de libertate celebraturam esse nuntiavit (primum plebis scitum, anni 1992, a communitate internationali non agnitum est). Cives si Alania Meridiana "suum praesentem Civitatis libertatis de facto statum servare" vellet decreturi erant. Georgia illum statum "politicam absurditatem" esse detulit. Idibus Septembribus 2006 secretarius generalis Consilii Europae, Theodoricus Davis, difficile esse ut aliqua civitas huius plebis sciti resultationem acceperet declaravit et Alaniae Meridianae gubernationem ut negotiationes cum Georgia aperiret hortatus est. Hoc eodem die, specialis Unionis Europaeae nuntius ad Transcaucasiam, Petrus Semneby, per salutationem ad Moscuam "plebis sciti resultationes de libertas Alaniae Meridianae nullum valorem Unioni Europaeae habituras esse" declaravit. Petrus Semneby plebis scitum pacificae aperti conflictus resolutioni in Alania Meridionali non iuvaturum esse addidit.

Pridie Idus Novembres 2006, Austro-Alani per plebis scitum, fere omnium consensu, se a Georgia separare decrevere. Resultationes vastificae fuere, quia inter 98 et 99% suffragiorum libertatem optaverunt et fuerunt magnae celebrationes totam per civitatem, sed adventicii observatores se sceptici hunc ob enthusiasmum ostenderunt. In toto orbe terrarum surrexere voces plebis scitum impugnantes quoniam regionales tensiones veneno contaminare poterat et Triphelis gubernatio resultationes non attendit.

Entitas Administrativa Temporaria Alaniae Meridianae[recensere | fontem recensere]

Ukaz No. 1261 Alaniae Meridianae libertatem agnoscens.

Octobre 2006 creata est factio Cives Alaniae Meridianae pro Pace, ab Alanis liberas Eduardi Kokoity auctoritates aperte repugnantibus constituta, et oppositionis motum disponere volentibus.

Motus, ab antiquo Defensionis responsali et antiquo liberae Alanicae gubernationis primo ministro Demetrio Sanakoiev ductus, pridie Idus Novembres alternativa comitia habuit, simultanea plebis scito de libertate ab independentisticis? Tschinvalorum auctoritatibus promoto. Alternativa comitialis commissio ponderis praesentiam ad urnas fuisse nuntiavit et comitia 42 000 Alanicae (districtuum Iavae et Tschinvalorum) Georgianae (Eredvorum, Tamarasenorum etc.) communitatum civium participavisse aestimavit; Demetrius Sanakoiev 96 centesimas suffragiorum accepit. Paulo postea, habitum est novum scitum ad quaerendum si aperiendae erant negotiationes cum Georgia ut conveniretur in foederslis generis pactum, quod 94 centesimas affirmativorum suffragiorum consecutum est. Sed respiciendum est Unionem pro Salvatione Alaniae Meridianae petitionem organizationis haud gubernativae Georgiae Multinationalis ut inspicerentur comitia reiecisse et probabile est resultationes inflatas esse.

Secundum Societatem Criseon Internationalium (Anglice International Crisis Group), "gradus quos facit Georgiana gubernatio non violenti sunt et rerum difficultates expedire volunt sed unilaterali modo et ideo assertive efficiuntur ut contribuunt ut augeatur tensio modo perceptibili et periculose.

Initio, Demetrii Sanakoiev entitas nomine "alternae Alaniae Meridianae gubernationis" nuncupatur, sed per annum 2007 Georgianae auctoritates ei statum publicum concedere decrevere et Idibus Aprilibus "temporariae Alaniae Meridianae administrationis" creationem nuntiavere, quae e 10 Maii a Demetrio Sanakoiev duceretur.

Ianuario 2007, Unionis Europaeae turma investigationis zonam visitavere. Petrus Eklund, dux Delegationis Commissionis Europaeae in Georgiam, "legitimas duarum alternativarum nullas considerari" quae Alaniae Meridionali proponebantur dixit.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Districtus Alaniae Meridianae.

Alania Meridiana divisa est in urbem Tschinval, quae caput est, et districtus (Ossetice et Russice район, et Georgice რაიონი) quattuor qui sunt:

Districtus Latine Districtus Ossetice Districtus Georgice Districtus Russice Incolae 2009 Caput Latine Caput Ossetice Caput Georgice Caput Russice Incolae capitis 2009
Districtus Dzavensis Дзауы район ჯავა Дзауский район 5000 Dzava Дзау ჯავა Джава 800
Districtus Znaurensis Знауыры район ყორნისი Знаурский район 4000 Znaur Знауыр ყორნისი Знаур 500
Districtus Leninoropolitanus Ленингоры район ახალგორი Ленингорский район 2500 Leninoropolis Ленингор ახალგორი Ленингори 600
Districtus Tschinvalensisl Цхинвалы район ცხინვალი Цхинвальский район 5000 (1) Tschinval Цхинвал sive Чъреба ცხინვალი Цхинвал 17 000
Tschinval(2) Цхинвал sive Чъреба ცხინვალი Цхинвал 17 000 Tschinval Цхинвал sive Чъреба ცხინვალი Цхинвал 17 000
Tota Alania Meridiana 33 500 Tschinval Цхинвал sive Чъреба ცხინვალი Цхинвал 17 000

Notae:

Geographia[recensere | fontem recensere]

Topia in Austro-Alanico Districtu Dzavae.
Alaniae Meridianae prominentia.

Alania Meridiana aream circiter 3900 km² (1 506 milia passuum quadratorum) Meridionali Caucasi latere tegit, ab Alania Septemtrionali habitatiore (Russiae parte) separata et in Meridiem fere usque ad Georgianum flumen Cyrum patens. Valde montana est cum plerisque regionibus super 1000 m (3281 pedum) super aequore maris et maximus locus in civitate Mons Gelatus (Ossetice Халасхох, Russice Халаца, Georgice ხალაწა), 3938 m (12 920 pedum) super aequore maris altus, est. Eius oeconomia praecipue agriculturalis est, quamquam minus quam 10 centesimae terrestris areae coluntur. Frumentum, fructus et vina praecipua producta sunt. Silviculturalis et bovina industriae quoque sustinentur. Industrialium fabricarum numerus etiam est, praesertim circa caput, Tschinvalos.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Austro-Alanicarum virium armatarum membra per pompam in Tschinvalis Maio 2009.
Armata vehicula per Septembris 2009 pompam libertatis declarationem in Tschinvalis commemorantem.

Alaniae Meridianae vires armatae summam 16 000 militum habet, e quibus 2500 militum cum activo munere et 13 500 subsidiarii sunt.

Ineunte Bello Alaniae Meridianae anni 2008, vires armatae hanc apparaturam possidebant:

Post Bellum Alaniae Meridianae anni 2008, aliqui currus armati a Georgianis viribus capti Austro-Alanicis viribus armatis translati sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ante Conflictum Georgiano-Alanicum propomodum duae tertiae partes Austro-Alanicorum incolarum Osseti dum inter 25 et 30% Georgiani erant. Orientalis quarta civitatis pars, circa urbem et districtum Leninoropolitanos (Georgice ახალგორი, Russice Ленингори, Ossetice Ленингор), praesertim Georgiana est, dum ncivitatis medium occidensque praesertim Ossetica sunt. Maxima montani septentrionis pars mediocriter incolitur.

Quia statisticum Georgiae grapheum anni 2002 censum in Alania Meridionali gerere nequivit, praesens Austro-Alanicorum incolarum compositio nescitur, quamquam secundum aliquas aestimationes 47 000 ethnice Osseti et 17 500 ethnice Georgiani in Alania Meridionali anno 2007 erant.

Aestimatio incolarum anni 2009: Per bellum, Custodia Iurum Humanorum 15 000 Georgianorum fugere et 500 Austro-Alanicorum civium summam interfici asseruit. Quod aestimatum numerum incolarum in 54 500 reliquit. Verumtamen Russicum reconstructionis propositum 600 milliones dollariorum Alaniae Meridianae auxilio involvens immigrationem in liberam rempublicam de facto acuisse potest, speciatim cum 3700 Russicorum militum motu in Alaniam Meridionalem ad impediendas ulteriores incursiones. Societas RIA Novosti numerum incolarum Alaniae Meridianae in 80 000 conlocant, quamquam hic numerus probabiliter nimis optimisticus est.

Ethnē Anni 1926 census Anni 1939 census Anni 1959 census Anni 1970 census Anni 1979 census Anni 1989 census Anni 2007 aestimatio
Osseti 60 351 (69,1%) 72 266 (68,1%) 63 698 (65,8%) 66 073 (66,5%) 65 077 (66,4%) 65 200 (65,9%) 47 000 (67,1%)
Georgiani 23 538 (26,9%) 27 525 (25,9%) 26 584 (27,5%) 28 125 (28,3%) 28 187 (28,8%) 28 700 (29,0%) 17 500 (25,0%)
Russi 157 (0,2%) 2111 (2,0%) 2380 (2,5%) 1574 (1,6%) 2046 (2,1%) 2128 (2,1%) 2100 (3,0%)
Armeniaci 1374 (1,6%) 1537 (1,4%) 1555 (1,6%) 1254 (1,3%) 953 (1,0%) 871 (0,9%) 900 (1,3%)
Iudaici 1739 (2,0%) 1979 (1,9%) 1723 (1,8%) 1485 (1,5%) 654 (0,7%) 648 (0,7%) 650 (0,9%)
Alia 216 (0,2%) 700 (0,7%) 867 (0,9%) 910 (0,9%) 1071 (1,1%) 1453 (1,5%) 1850 (2,6%)
Summa 87 375 106 118 96  807 99 421 97 988 99 000 70 000

[1]

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae Osseticae subdialecti in Alania Meridionali: caeruleo Xanica, aurantio Cudarica; et rubro Dualica.

Alaniae Meridianae linguae publicae Ossetica, Russica et Georgiana sunt.

Praecipua lingua in Alania Meridionali Ossetica est. Media Televisio Ossetice emittit et etiam diarium Hursaerin (Cyrillico Хурзарин) Ossetice editur.

Lingua Ossetica in Alania Meridionali solum velut dialectus Ironica apparet, quae vicissim habet tres subdialectos; Cudaricam, Xanicam et Dualicam.

Linguistica iura violata esse in republica Alaniae Meridianae putantur, quoniam, quamquam cum sufficienti pecunia evolvendae linguae, caretur educativis institutis linguae Osseticae.

Lingua Russica publicarum una in Alania Meridionali iuxta cum Ossetica et Georgiana est. Televisio media et radiophonia Russice transmittunt. Russice etiam eduntur diaria Yuzhnaya Osetiya (Cyrillico Южная Осетия) et Respublika (Cyrillico Республика). Russice docent omnia educativa Reipublicae instituta.

Idibus Novembribus 2011 plebis scitum de assignando linguae Russicae statu linguae Civitatis habebitur.

Religio[recensere | fontem recensere]

In Alania Meridiana, fere 61 centesimae incolarum religionis Christianae Orthodoxae sunt. Usque ad libertatem a Georgia, loci Ecclesia Orthodoxa Patriarchatus Georgiani pars erat. Successive, Orthodoxae parochiae suam libertatem a Patriarchatu Georgiano proclamavere; verumtamen actus adhuc ab Ecclesiis Ortodoxis Canonicis agnoscuntur. Nova Ecclesia Ecclesiae Palaeohemerologisticae Orthodoxae Graeca et Sanctae Sinodi in Resistentia pars est, velut Dioecesis Alaniae in Alania Meridionali. Quoque Musulmanae Sunniticae, Christianae Armeniacae et Iudaicae minoritates sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Gasiductus inter Dzuaricau et Tschinvalos, gasium naturale e Russia in Alaniam Meridionalem praebens, anno 2009 traducitur.

Post bellum cum Georgia decennii 200, Alania Meridiana oeconomice collapsa est. Civitatis PDG 15 milliones dollariorum Statunitensium (250 dollariorum pro capite) in opere anno 2002 edito aestimatus est. Munera et annonae arta erant. Praeterea, Georgia electricitatis praebitionem in regionem secavit, quod Alaniae Meridianae gubernationi ut ductum electricum per Alaniam Septemtrionalem traduceretur cogit. Plerique incolae propter subsistentiae fundos supervivunt. Virtualiter unicus significativus oeconomicus reditus ab Alania Meridionali possessus dominium in Specu Rociensi (Georgice როკის გვირაბი, Ossetice Ручъы тъунел, Russice Рокский туннель) est, qui ad conectendas Russiam et Georgiam prodest, et de quo Alaniae Meridianae gubernatio se adhuc tertiam suae expensarum rationis partem colligendis portoriis e mercedum commeatu obtinere refert.

Praeses Eduardus Kokoity suam civitatem magnopere e Russico oeconomico auxilio dependere admisit.

Alaniae Meridianae limen paupertatis in 3.062 rubelis Russicis pro mense quarta anni 2007 parte stabat, scilicet 23,5% sub Russica media, quoniam Austro-Alani incomparabiliter minores reditus habent.

Ante Bellum Alaniae Meridianae, Alaniae Meridianae industria in viginti duo parvis fabricis cum tota productione 61,1 millionum rubelorum Russicorum anno 2006 consistebat. Anno 2007, solum septem fabricae munere functae sunt. Martio 2009, pleraeque fabricae resides esse et refectionibus egere relatae sunt. Adhuc prosperae fabricae operariorum numerum deminuere, aes alienum contraxere et laboris capitali carebant. Una maximarum localium societatum fabrica Emalprovod, cum 130 salariariorum, est.

Austro-Alanicae auctoritates rem pecuniariam ameliorare excogitant stimulanda locali farinae productione et ita deminuendis farinae importatae necessitatibus. Huic proposito, area tritico sata amplius decupla anno 2008 e 130 hectariorum in 1 500 aucta est. Tritici messis anno 2008 2 500 tonnarum micarum esse exspectata est. Ministerium Agriculturae Alaniae Meridianae aliqua tractoria anno 2008 etiam importavit et pluris agriculturalis machinationis deductionem anno 2009 exspectabat.

Russia decem billiones rubelorum in Alaniae Meridianae anni 2009 reparatione erogare excogitabat.

Plurimum oeconomiae in Russicis viribus militaribus praesentia fundatur.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Autoviae[recensere | fontem recensere]

Praecipuum medium vecturae in civitate per autovias est, ubi principalis vecturae arteria Autovia Transcaucasica (Russice Транскавказская автомагистраль), Alaniam Meridionalem Russiae trans Georgiam Armeniamque conectens, est.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Ferrivia Tschinvalem Goris conectens est. Primum in Tschinvale tramen die 8 Iunii 1940 advenit. Incipiente conflictu inter Georgiam et Alaniam Meridionalem ineunte decennio 200, ferriviaria communicatio desivit.

Octobre 2008 societas ferriviaria propositum evolvere coepit ad conectendam Foederationem Russicam Austro-Alanico territorio.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Imago Russicum poëtam Alexandrum Pushkin repraesentans in Tschinvalis.
Austro-Alanici artifices.

Poetae[recensere | fontem recensere]

Inter poetas Alaniae Meridianae excellunt Nafius Dzhusoity, Gris Plity, et Costa Khetagurov inter alios.

Monumenta[recensere | fontem recensere]

Anno 2008 undecim obiecta patrimonii culturalis destructa sunt. Ibi operat Unio Artificum Alaniae Meridianae (Russice Союз художников Южной Осетии). In loco interretiali OSinform (Cyrillico; ОСинформ) informatur de Austro-Alanico patrimonio. Infra sunt dissimilia vincula in hunc locum:

Inter historica monumenta eminent:

Feriae et diei festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et diei festi
Dies Nomem Latine Nomen Russice Nomen Ossetice Nomen Georgice
23 Februarii Dies Defensoris Patriae День защитника Отечества
8 Martii Dies Internationalis Feminarum Международный женский день ქალთა საერთაშორისო დღე
9 Maii Dies Victoriae День Победы გამარჯვების დღე
Idus Maiae Dies linguae et litterarum Osseticarum День осетинского языка и литературы
27 Iunii Dies Iuventutis in Alania Meridionali День молодёжи Южной Осетии
Pridie Idus Iulii Dies Virium Pacis in Alania Meridionali День миротворца в Южной Осетии
23 Iulii Dies Mediorum Communicationis in Alania Meridionali День работников СМИ Южной Осетии
26 Augusti Dies Agnitionis Russicae de Alania Meridionali День признания Россией независимости Южной Осетии
20 Septembris Dies Libertatis Alaniae Meridianae День независимости Южной Осетии
27 Septembris Dies Periegeseos in Alania Meridionali День туризма в Южной Осетии
23 Novembris Dies Sancti Georgii in Alania Meridionali Джеоргуба Джеоргуыба

Memorabiles dies profesti[recensere | fontem recensere]

Memorabiles dies profesti
Dies Nomem Latine Nomen Russice Nomen Ossetice Nomen Georgice
18 Martii Dies Interfectorum Tragoediae Eredvicae in Alania Meridionali День памяти жертв Ередской трагедии в Южной Осетии
20 Maii Dies Luctus Nationalis in Alania Meridionali День национального траура в Южной Осетии
23 Novembris Dies Principii Proeliorum inter Alaniam Meridionalem et Georgiam День начала противостояния Южной Осетии и Грузии

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg