Rubelus Russicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: rubelus

Nummi rubelorum, anni 1997 species
Chartae rubelorum, anni 2010 species

Rubelus (Russice рубль, tr. rublʹ, pl. рубли, rubli) est publica Foederationis Russicae moneta, cuius symbolus ISO 4217 est RUB vel 643. Etiam in territoriis disputatis Alania Meridiana, Abascia, Crimaeaque adhibetur. In centum copeicas (Russice копейка, tr. kopejka, pl. копейки, kopeijki) dividitur.

Antea rubelus erat moneta Imperii Russici et Unionis Sovieticae.

Signum rubeli die 11 Decembris 2013 statutum est ₽ (RUB), sed saepe Russice litteris р. vel руб. quoque abbreviatur.