Ossetia Septentrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Республикæ Цæгат Ирыстон-Алани
Республика Северная Осетия-Алания
Vexillum Ossetiae Septentrionalis Signum Ossetiae Septentrionalis
Vexillum Ossetiae Septentrionalis Insigne Ossetiae Septentrionalis
Res Publica Ossetia Septentrionalis-Alania in Foederatione Russica
Res Publica Ossetia Septentrionalis - Alania in Foederatione Russica

Ossetia Septentrionalis[1] (Ossetice Цæгат Ирыстон, tr. Cægat Iryston; Russice Северная Осетия, tr. Severnaja Osetija) vel plenius Res Publica Ossetia Septentrionalis — Alania (Ossetice Республикæ Цæгат Ирыстон-Алани, tr. Respublikæ Cægat Iryston-Alani; Russice Республика Северная Осетия-Алания, tr. Respublika Severnaja Osetija-Alanija), in Caucaso boreali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1924 creatum, et ab anno 2010 in Russicum Districtum Foederalem Boreo-Caucasicum inclusum.

Ossetia Septentrionalis aream 7987 km² et circa 713 centena milia incolarum (anno 2010) habet. Plus quam decem gentes eam incolunt, quarum plurimae sunt Ossetae, vel Alani (65,1 %), et Russi (20,8 %).

Metropolis rei publicae est Vladicaucasus . Linguae publicae sunt Ossetica (Alana) et Russica.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 'Ossetia septentrionalis'[1][2]; 'Ossetiae Septentrionalis'[3][4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rem Publicam Ossetiam Septentrionalem - Alaniam spectant.