Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Angela Merkel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Angela Merkel
Res apud Vicidata repertae:
Angela Merkel: imago
Angela Merkel: subscriptio
Nativitas: 17 Iulii 1954; Hamburg-Barmbek-Nord
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Angela Dorothea Kasner
Angela Merkel anno 2008

Angela Dorothea Merkel (nata die 17 Iulii 1954 Hamburgi) est cancellaria foederalis Rei Publicae Germaniae et prima femina, quae cancellaria foederalis in tota historia Germaniae facta est.

Familia, iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Filia pastoris Horsti Kasneri magistraeque Herlindae Kasner (nata Jentzsch), in Re Publica Democratica Germanica educata est. Annis 19731978 Lipsiae studebat atque diploma physicae adepta est. Tum Berolinum Orientale profecta, in Academia Scientiarum - primum in Sectione Chimiae Theoreticae, deinde in Sectione Chimiae Analyticae - laboravit. Ibidem anno 1986 doctoratum rerum naturalium assecuta est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

In rebus novis Res publica Democratica Germanica (1989 - 1990)[recensere | fontem recensere]

Merkel anno 1990 post revolutionem in Re Publica Democratica Germanica in Cameram Populi primo tempore libere creatam missa est. Praeterea oratrix primi ministri RDG Lotharii de Maizière (CDU) fuit.

Administra Foederalis (1991 - 1998)[recensere | fontem recensere]

Ab 3 Octobris 1990 – post unificationem Germaniae – Merkel legata Dietae Foederalis Germaniae est, 18 Ianuarii 1991 administra foederalis feminarum et iuventutis, 17 Novembris 1994 administra foederalis oecologicae facta est.

Secretaria generalis CDU[recensere | fontem recensere]

1998, post victoriam Socialis Democraticae Factionis Germaniae collegium summorum magistratuum relinquere coacta est. Eodem anno praeses novus CDU, Volfgangus Schäuble Angelam Merkel secretariam generalem suae factionis nominavit. A mense Aprili 2000 Christianae Democraticae Unioni Germaniae (Theodisce: CDU) praesidet.

Cancellaria Foederalis Germaniae (ab anno 2005)[recensere | fontem recensere]

Die 22 Novembris 2005, cancellaria coalitionis magnae electa est, prima mulier tota in historia quae Germaniae imperat. Ante hanc electionem, imperaverunt Gerardus Schröder et Helimutus Kohl. Vicarius cancellariae factus est Francus Gualterus Steinmeier, egregius sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (Theodisce: SPD). Post electionem 27 Septembris 2009 Merkel foedus cum SPD finivit et nunc cum FDP Guidone Westerwelle duce de novo consilio administrorum egit, quod 28 Octobris nominatum est. Die 22 Septembris 2013 comitiis Dietae Foederalis vicit, sed factio FDP victa noniam legatos in parlamentum mittere potuit[1]. Die 17 Decembris 2013 autem tertio concellaria electa est et nunc iterum foedus regnandi cum SPD factione habet[2].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelam Merkel spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kohl IV (18 Ianuarii 1991 - 17 Novembris 1994)
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)
Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD)

Thomas de Maizière (CDU)
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (de 18 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)
Praesides Fractionis CDU/CSU Dietae Foederalis Germaniae