Brigitta Zypries

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Brigitta Zypries
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Novembris 1953; Cassala
Patria: Germania

Officium

Officium: Federal Minister of Justice, member of the German Bundestag, member of the German Bundestag, Parliamentary Secretary in Germany, Federal Minister for Economic Affairs and Energy, member of the German Bundestag
Munus: Politicus
Brigitta Zypries anno 2014

Brigitta (vulgo: Brigitte) Zypries (nata 16 Novembris 1953 Cassalae) est femina rei publicae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1972 adepta est, Zypries Giessae iurisprudentiae studebat. Hic et Francum Gualterum Steinmeier, qui postea cum Zypries Administer Foederalis erat, cognovit. Anno 1978 primam, anno 1980 secundam probationem accepit. Ad annum 1985 tum pro universitate Giessensi laboravit et deinde in civica Hassiae cancellaria adiutrix Holger Börner fuit. Ab anno 1988 apud iudicium constitutionis Carolsruhae operam dedit. Anno 1991 denique ad usque 1997 Zypries in civica Saxoniae Inferioris cancellaria operam dedit adiutrix hoc tempore Gerhardi Schröder, qui tum praeses ministrorum huius terrae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1991, Zypries sodalis SPD facta est. Anno 1997, secretaria civitatis in administerio feminarum Saxoniae Inferioris fuit. Anno 1998, cum Schröder cancellarius foederalis creatus esset, ipsa Administer Foederalis Iustitiae nominata est. Hunc honorem et Angela Merkel cancellaria ab anno 2005 tenuit. Eodem anno et legata Dietae Foederalis Germaniae creata est. Die 28 Octobris 2009, postquam SPD electionem perdidit, Zypries administerium reliquit, sed legata manet. Etiam anno 2013 terum legata Dietae Foederalis electa est[1]. Deinde consiliatrix iuris fractionis SPD et tum secretaria statalis in ministerio oeconomiae foederli fuit. Die 27 Ianuarii 2017 nova ministra oeconomiae Sigmario Gabriel successit, qui administerium rerum exterarum nunc regit[2]. Electione diei 24 Septembris 2017 non iam candidata ad Dietam foederalem Germaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Schröder II (22 Octobris 2002 - 22 Novembris 2005)
Coat of arms of Germany.svg
Gerardus Schröder (SPD) |

Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Brigitta Zypries (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Renata Künast (Virides) | Petrus Struck (SPD) | Ursula Schmidt (SPD) | Manfredus Stolpe (SPD) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Renata Schmidt (SPD) |

Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |
Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD)

Thomas de Maizière (CDU)
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (de 18 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)