Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Conradus Adenauer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Conradus Adenauer
Res apud Vicidata repertae:
Conradus Adenauer: imago
Conradus Adenauer: subscriptio
Nativitas: 5 Ianuarii 1876; Colonia Agrippina
Obitus: 19 Aprilis 1967; Rhöndorf
Patria: Germania
Nomen nativum: Konrad Hermann Joseph Adenauer

Officium

Officium: Cancellarius foederalis, Minister for Foreign Affairs (Federal Republic of Germany), member of the German Bundestag, member of the Landtag of North Rhine-Westphalia, Demarchus, Member of the Prussian House of Lords, Minister for Foreign Affairs (Federal Republic of Germany)
Munus: Politicus, Inventor, jurist, Autobiographus, Causidicus

Familia

Coniunx: Emma Adenauer, Auguste Adenauer
Proles: Max Adenauer

Memoria

Laurae: Praemium Caroli Magni, Grand Cross 1st class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, special issue, Decoration of Honour for Services to the Republic of Austria, Bavarian Order of Merit, Supreme Order of Christ, Equestrian Order of the Holy Sepulchre, Order of the Southern Cross, Order of the Netherlands Lion, Legio Honoris, Order of the Rising Sun, Orden wider den tierischen Ernst, Order of Leopold, Order of Saint Michael and Saint George, Order of the Falcon, Grand Cross of the Order of the Oak Crown, Order of the Aztec Eagle, Order of the Sun, Order of the Liberator General San Martín, Q15042103, Knight Grand Cross of the Order of Merit of the Italian Republic, Honorary citizen of Berlin, Grand Cross of the Order of Isabella the Catholic, Escudo Silesiano, Order of the Red Eagle 4th Class, Order of the Golden Spur, Knight Grand Cross in the Order of the Holy Sepulchre, Grand Cordon of the Order of the Rising Sun, Grand Cordon of the Order of the Paulownia Flowers, Officer of the Order of the Condor of the Andes
Sepultura: Waldfriedhof

Conradus Adenauer, Theodisce plene Konrad Hermann Joseph Adenauer (natus Coloniae Agrippinae die 5 Ianuarii 1876; mortuus in vico Rhöndorf oppidi Bad Honnef die 19 Aprilis 1967) fuit ab anno 1949 usque ad 1963 primus cancellarius foederalis Germaniae et itidem ab anno 1951 usque ad annum 1955 administer rerum exterarum. Antea, partes Catholicas Centrum appellatas secutus est, quoad Adolfus Hitler principatu Germaniae potitus erat. Post alterum bellum mundanum, factionem CDU sequebatur.

Conradus Adenauer fuit cum Roberto Schuman, Altiero Spinelli, Alcide De Gasperi et Ioanne Monnet pater Unionis Europaeae.

Effigies, quam Helga Tiemann fecit, Berolini in urbis parte Castris Carlottianis locata

Vita[recensere | fontem recensere]

Conradus, iudicis secretarii Iohannis Conradi Adenauer (18331906) et uxoris eius Helenae natae Scharfenberg (18491919) filius, iurisprudentiae Friburgi Brisgoviae, Monaci, et Bonnae studuit.

Anno 1906 Adenauer ad factionem Catholicam Centrum accessit. Die 18 Septembris 1917 Adenauer Coloniae Agrippinae praefectus urbis tunc iuvenissumus Germaniae electus est. Anno 1920 etiam Borussicae civitatis consilii (Preußischer Staatsrat) praeses factus est.

Paulo postquam Adolphus Hitler Germaniae cancellarius factus est, accurate die 12 Martii 1933 factio Centrum petitiones urbis amisit. Nazistae Adenauer ex omnibus muneribus removerunt.

Anno 1945 cum aliis in Rhenania factionem Christianam Democraticam condidit. Anno 1948 legatus suae factionis in Consilium Parlamentaricum electus est et anno 1949 primus cancellarius foederalis Rei Publicae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1953 primum iter in CFA fecit et praesidem CFA Dwight D. Eisenhower convenit. Eodem anno electionibus dietae secundae foederalis victor exiit atque iterum cancellarius foederalis electus est. 28 Septembris 1956 Adenauer et Guido Mollet, praeses ministrorum Franciae constituerunt, ut Saravia die 1 Ianuarii 1957 ad Germaniam reverteret. Die 7 Novembris 1961 Adenauer quarto tempore cancellarius foederalis electus est, sed promiserat se post duos annos magistratum relicturum.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Adenauer spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)