Georgius Trittin

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Trittin
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Trittin: imago
Georgius Trittin: imago
Georgius Trittin: subscriptio
Georgius Trittin: subscriptio
Nativitas: 25 Iulii 1954; Vegesack
Patria: Germania

Familia

Genitores: Klaus Trittin;
Georgius Trittin anno 2014

Georgius (vulgo: Jürgen) Trittin (natus 25 Iulii 1954 Bremae) vir in rebus politicis peritus et sodalis Foederis 90/Virides est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Trittin anno 1973 maturitatem accepit et militiam coepit, sed tum munus civile absolvit. Deinde Goettingae rebus socialibus studebat et eodem tempore sodalis foederis Communistarum fuit. Post studium finitum Trittin diurnarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Trittin ab anno 1980 sodalis Viridum est. Anno 1984 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris creatus est. Anno 1990 Administer eius terrae rerum Foederalium et Europaearum a Gerhardo Schröder nominatus est et ad annum 1994 mansit. Annis 1994/1995 iterum legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris erat. Annis 1994 - 1998 etiam pro factione sua Germaniae dicebat. Anno 1998 in Dietam Foederalem Germaniae electus est. Cum tum Virides cum SPD factione foedus regnandi fecissent, Gerhardus Schröder novus Cancellarius Foederalis eum Administrum Foederalis Oecologiae fecit. Hunc honorem tenuit, dum Schröder post electonem anni 2005 a magistratu recedere coactus est. Trittin in Dieta Foederalis manet et 2009 praeses legatorum suae factionis electus est. Die 10 Novembris 2012 nuntiatum est, Trittin una cum Catharina Göring-Eckardt candidatum primum Viridum electionis Dietae Foederalis anno 2013 futurum esse[1]. Sed comitiis diei 22 Septembris 2013 Factio Viridum victa est. Trittin tamen legatus ad parlamentum Germanicum manet[2] neque autem praeses legatorum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Trittin spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Gualterius Wallmann (CDU) 1986 | Nicolaus Töpfer (CDU) 1987 | Angela Merkel (CDU) 1994  | Georgius Trittin (Virides) 1998 | Sigmarius Gabriel (SPD) 2005 | Norbertus Röttgen (CDU) 2009 | Petrus Altmaier (CDU) 2012 | Barbara Hendricks (SPD) 2013 | Svenja Schulze (SPD) 2018

Consilium Ministrorum Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)

Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Herta Däubler-Gmelin (SPD) | Anscharius Lafontaine (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Werner Müller (nullius factionis) | Carolus-Hinricus Funke (SPD) | Renata Künast (Virides) | Gualterus Riester (SPD) | Rudolphus Scharping (SPD) | Petrus Struck (SPD) | Christina Bergmann (SPD) | Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD) | Reinhardus Klimmt (SPD) | Curtus Bodewig (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) | Bodo Hombach (SPD)

Consilium Ministrorum Schröder II (22 Octobris 2002 - 22 Novembris 2005)

Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Brigitta Zypries (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Renata Künast (Virides) | Petrus Struck (SPD) | Ursula Schmidt (SPD) | Manfredus Stolpe (SPD) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Renata Schmidt (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |