Carolus Carstens

E Vicipaedia
Carolus Carstens anno 1973

Carolus Karstens (theod.: Karl Carstens), qui 14 Decembris 1914 natus et 30 Maii 1992 mortuus est, praeses Germaniae annis 1979 ad usque 1984 fuit.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister gymnasii Bremae erat et initio Belli Orbis Terrarum I caesus est. Carolus gymnasio vetere Bremensi eruditus est et anno 1933 studium iurisprudentiae coepit, quod anno 1939 doctor iur. absolvit. Toto Bello orbis terrarum II miles fuit. Anno 1944 Veronicam medicam uxorem in matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bello finito Bremae causidicus admissus est et anno 1948 - 1949 studium ad universitatem Yale absolvit. Annis 1949 ad usque 1954 senatu Bremae in rebus iuris consuluit et tum legatus Germaniae in consilio Europae fuit et ministerio Theodisco rerum exterarum laboravit. Annis 1960 - 1972 professor iuris in Colonia Agrippina fuit.

Homo politicus[recensere | fontem recensere]

Ab anno sodalis partis CDU erat. Annis 1972 ad usque 1979 legatus Dietae Foederalis Germaniae (Bundestag) fuit et ab anno 1973 praeses factionis CDU, ab anno 1976 praeses Dietae Foederalis fuit.

Praeses Germaniae[recensere | fontem recensere]

Anno 23 Maii 1979 praeses Germaniae electus 1 Iulii successor Gualteri Scheel hunc magistratum iniit et ad 30 Iunii 1984 administravit. Tum ei Ricardus de Weizsaecker successit.

Mors[recensere | fontem recensere]

30 Maii 1992 apud Bonnam mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolus Carstens spectant.