Franciscus Müntefering

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Müntefering anno 2005

Franciscus Müntefering (Theodisce: Franz Müntefering; natus 16 Ianuarii 1940 in Neheim, Germania) est magistratus et vir publicus Germaniae et dux factionis civilis SPD ab 18 Octobris 2008.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Müntefering annis 1954 - 1957 tirocinium mercatoris industriosi absolvit atque tum ad annum 1975 societatibus industriae metallurgicae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Müntefering ab anno 1966 sodalis SPD est, annis 1975 - 1992 legatus Dietae Foederalis erat. Tum ad annum 1995 administer laboris, salutis rerum socialium Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Annis 1996 - 1998 legatus senatus terrae eius terrae foederalis erat atque deinde iterum legatus Dietae Foederalis. 27 Octobris eiusdem anni Gerhardus Schröder cancellarius foederalis eum administrum foederalem commeatus et aedificiorum fecit. Sed 5 Septembris 1999 hoc officium reliquit et secretarius generalis SPD factus est. Successor Gerhardi Schröder annis 2004 - 2005 praeses suae factionis erat, tum ei Matthias Platzek succedit. 22 Novembris Angela Merkel (CDU) cancellaria nova eum administrum foederalem laboris et rerum socialium atque vicarium cancellarium nominavit. Propter uxorem grave aegrotam 22 Novembris 2007 hos magistratus reliquit. Sed anno 2008 in res publicas rediit et 18 Octobris 2008 successor Curti Beck praeses factionis SPD iterum creatus est. Post cladem acerrimam suae factionis in electione Dietae Foederalis 27 Septembris 2009 acceptam Müntefering dixit se praesidem SPD futurum non esse. 13 Novembris Sigmarius Gabriel Dresdae successor eius electus est. Anno 2013 non iam candidatus Dietae Foederalis fuit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Müntefering spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Cancellarii Vicarii Germaniae
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Coat of arms of Germany.svg

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD)
Consilium Ministrorum Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)
Coat of arms of Germany.svg
Gerardus Schröder (SPD) |

Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Herta Däubler-Gmelin (SPD) | Anscharius Lafontaine (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Werner Müller (nullius factionis) | Carolus-Hinricus Funke (SPD) | Renata Künast (Virides) | Gualterus Riester (SPD) | Rudolphus Scharping (SPD) | Petrus Struck (SPD) | Christina Bergmann (SPD) | Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD) | Reinhardus Klimmt (SPD) | Curtus Bodewig (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |

Bodo Hombach (SPD)
Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD)

Thomas de Maizière (CDU)