Franciscus Gualterius Steinmeier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Gualterius Steinmeier
Frank-Walter Steinmeier
Franciscus Gualterius Steinmeier
Francus Gualterus Steinmeier anno 2013
Natus 5 Ianuarii 1956
Detmoldae


Franciscus Gualterius Steinmeier (Theodisce: Frank-Walter Steinmeier, natus 5 Ianuarii 1956) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Steinmeier anno 1974 maturitatem adeptus est et tum Giessae iurisprudentiae et ab anno 1980 rebus politicis studebat. Anno 1982 primam, anno 1986 secundam approbationem accepit. Anno 1991 doctor iurisprudentiae promotus est. Ab hoc anno adlatus Gerhardi Schröder (SPD) praesidis ministrorum Saxoniae Inferioris factus est. Cum Schröder anno 1998 cancellarius foederalis electus est, Steinmeier eum Berolinum secutus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Steinmeier ab anno 1975 sodalis SPD est. 1998 Schröder eum secreatarium statalem et 1999 administrum magistratus cancellarii (Bundeskanzleramt) fecit, quem honorem ad annum 2005 duxit: Post electionem Dietae Foederalis SPD cum Angela Merkel, quae nova cancellaria foederalis electus est, et CDU/CSU factionibus fecit. Steinmeier tum Administer Foederalis Rerum Exterarum et vicarius cancellarius nominatus est. Anno 2007 etiam vicarius praeses SPD factus est. Steinmeier candidatus factionis SPD ab 18 Octobris 2008 Cancellarii foederalis Germaniae in 2009 destinatus est. Sed electionem 27 Septembris perdidit. Tamen legatus Dietae Foederalis et 29 Septembris praeses legatorum suae factionis electus est. Hunc magistratum etiam post electionem Dietae Foederalis anni 2013 tenuit[1]. Die 16 Decembris autem ei Thomas Oppermann in hunc magistratum successit, quod Steinmeier iterum administer rerum exterarum in consilio ministrorum tertio Angelae Merkel nominatus est[2]. Die 17 Decembris 2013 administerium suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Gualterium Steinmeier spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]