Henricus Riesenhuber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Riesenhuber anno 2014

Henricus (vulgo: Heinz) Riesenhuber (natus 1 Decembris 1935 Francofurti ad Moenum) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Francofurti anno 1955 maturitatem adeptus est, Riesenhuber eodem loco chemiae atque oeconomiae studebat. Anno 1961 diploma Chemici accepit et ad usque 1965 adlatus scientiae universitati Francofurti operam dedit. Eo anno et doctor promotus est. Annis 19661982 pro societate metallurgica operam dedit. Ab anno 1995 etiam professor honorarius universitatis Francofurti est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Riesenhuber maritus est et quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1961 sodalis CDU est, annis 19661969 praeses Unionis Iuvenilis Hassiae erat. Ab anno 1976 Riesenhuber legatus Dietae Foederalis Germaniae est. 4 Octobris 1982 Helimutus Kohl (CDU), novus cancellarius foederalis eum Administrum Foederalis Scientiae nominavit. Hunc magistratum ad 21 Ianuarii 1993 gessit, cum consilium ministrorum renovaretur. Anno 2009 legatus aetate longissime provectus Dietam Foederalem XVII oratione inchoavit. Et anno 2013 legatus ad parlamentum Germanicum electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)