Franciscus de Papen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus de Papen anno 1946 inter praeclaram causam Norimbergae

Franciscus de Papen (natus die 29 Octobris 1879 in Werl in Westfalia - obiit die 2 Maii 1969 in Obersasbach, Badenia-Virtembergia) fuit vir publicus factionis catholicae Centri ac breviter cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 1 Iunii usque ad diem 17 Novembris 1932 fuit. Die 4 Ianuarii 1933 de Papen Coloniae Adolphum Hitler dux Nazistarum convenit et de novo consilio ministrorum agebat. Una cum Hitler successorem Curtium de Schleicher e magistratu removere studebat: Re vera die 30 Ianuarii cancellarius vicarius usque ad mensem Iulium 1934 in prima administratione Adolphi Hitler fuit. Tum depositus est, quod die 17 Iunii 1934 contra dictaturam oratione coram publico habita censuit. Postea nuntius Germaniae erat, primo in Austria ad usque annum 1938, cum haec res publica a Germania occupata esset, deinde in Turcia ad annum 1945, cum Turcia Germaniae bellum indixit.

Anno 1946 inter praeclaram causam Norimbergae contra nazistas de Papen in ius vocatus est, sed die 1 Octobris omnibus criminibus liberatus est. Inter testes pro eo fuit inter Bellum Orbis Terrarum II nuntius Sanctae Sedis in Constantinopoli Angelus Roncalli, futurus papa Ioannes XXIII [1]. Postea anno 1947 in aliis causis in octo annos carceris damnatus est, quamquam propter senectutem antea liberatus est.

Nexus externus (Germanice)[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscus de Papen spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. cfr.*M. Roncalli, Giovanni XXIII. Angelo Giuseppe Roncalli. Una vita nella Storia, Mediolani anno 2006, pag. 367


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!