Laurentius Meyer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Laurentius Meyer anno 2009

Laurentius Meyer (natus 15 Februarii 1948 oppido Salzkotten (Westfalia)) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Meyer anno 1968 maturitatem adeptus studium oeconomiae in universitate Monasterii coepit et 1975 diploma oeconomici accepit. Deinde variis in societatibus energiae laboravit. Postquam Dietam Foederalem reliquit (vide infra) consiliator societatum commercialium laborat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Meyer bis uxorem duxit. E prima quattuor filias, e secunda, quem anno 2008 duxit, filium habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1975 - 1995 Meyer, qui anno 1968 factionem CDU accesserat, consiliarius urbis Hammonae fuit. Annis 1990 - 2002 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat, deinde legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 2000 Angela Merkel eum secretarium generalem factionis suae fecit. Anno 2004 Volkerus Kauder eius successor nominatus est. Anno 2009 Meyer electionem Dietae Foederalis perdidit et parlamentum relinquere coactus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]