Latinitas bona

Guido Westerwelle

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Guido Westerwelle
Res apud Vicidata repertae:
Guido Westerwelle: imago
Guido Westerwelle: subscriptio
Nativitas: 27 Decembris 1961; Hunapha
Obitus: 18 Martii 2016; Köln-Lindenthal
Patria: Germania

Guido Westerwelle (natus 27 Decembris 1961 Hunaphae, mortuus die 18 Martii 2016 Coloniae Agrippinae[1]) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) erat.

Familia et Munus[recensere | fontem recensere]

Parentes Guidonis iurisconsulti fuerunt. Et ipse, postquam maturitatem Bonnae anno 1980 adeptus est, eodem loco iurisprudentiae studebat et anno 1987 primam et 1991 secundam probationem accepit. Anno 1994 ab universitate Hagen doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1991 iurisconsultus laborat.

Guido Westerwelle anno 2009

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Westerwelle iam ab anno 1990 sodalis FDP, annis 1983 - 1988 praeses iuvenum liberalium fuit. Annis 1994 ad usque 2001 secretarius generalis FDP factionem rexit. Anno 1996 etiam legatus Dietae Foederalis factus est, cum alius legatus suae factionis Dietam reliquerat. 4 Maii 2001 denique successor Wolfgangi Gerhardt praeses factionis FDP electus est, quem honorem etiam post victoriam in electione Dietae Foederalis 27 Septembris 2009 accepit: 29 Septembris omnibus votis reelectus est. Annis 2006 - 2009 etiam praeses fractionis FDP in parlamento Theodisco erat. Anno 2011 autem factio eius FDP clades acerrimas in electionibus senatuum terrarum accepit: Cum et in Badenia-Virtembergia et in Rhenania-Palatinato FDP plurima suffragia amisit, Westerwelle 3 Aprilis a magistratu praesidis FDP se recepit. Administer rerum exterarum mansit, cum praeses FDP voluntate factionem regentium 13 Maii 2011 Philippus Rösler factus est[2]. Rösler die 18 Maii et vicarius cancellarius nominatus est. Westerwelle cum omnibus sodalibus FDP mandatum ad Dietam Foederalem amisit, quod factio minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat. Die 18 Martii 2016 Leuchaemiae afflictus mortuus est[3].

Consilia[recensere | fontem recensere]

Electione anni 2002 XVIII per centum suffragiorum accipere conabatur, cum neve CDU/CSU neve SPD factioni foedus proposuit. Sed non plus quam 7,2 per centum adeptus est. Electione anni 2005 plus quam VIII per centum adeptus dux factionum adversarum factus est, cum SPD et CDU/CSU foedus ad regendam Germaniam facerent. Anno 2009 autem FDP factio Westerwelle suadente CDU foedus proposuit et XV per centum accepit electione Dietae Foederalis. Die 17 Decembris 2013 Franciscus Gualterus Steinmeier (SPD) successor administer exterarum rerum nominatus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guido Westerwelle spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri Exterarum Rerum Rei Publicae Foederalis Germaniae
Cancellarii Vicarii Germaniae
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Coat of arms of Germany.svg

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD)
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)