Philippus Scheidemann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Philippus Scheidemann
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Scheidemann: imago
Nativitas: 26 Iulii 1865; Cassala
Obitus: 29 Novembris 1939; Hafnia
Patria: Germania
Philippus Scheidemann

Philippus Henricus Scheidemann (Cassalae natus die 26 Iulii 1865 - Hafniae exsul obiit die 29 Novembris 1939) fuit vir publicus factionis socialisticae democraticae ac primus cancellarius (olim Praeses Ministrorum Germanice Ministerpräsident appellatus) Rei Publicae Wimarii.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores Scheidemann fabri fuerunt. Ipse scholam finivit et deinde annis 1879 - 1883 tirocinium typographici fecit. Hoc munere ad usque annum 1895 vixit. Deinde variis actis diurnis diurnarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1903 legatus Dietae Imperii Germanici erat et postea praeses legatorum SPD et primus socialis democraticus praeses vicarius parlamenti. Annis 1917 - 1919 Scheidemann cum Friderico Ebert et praeses SPD fuit. 9 Novembris 1918, cum Germania Bello Orbis Terrarum I victa pacem peteret et multi homines rerum novarum cupidi essent, Berolini Rem Publicam proclamavit, ut dixit, nolens. Post casum monarchiae legatus populi factus et 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. 13 Februarii 1919 praeses ministrorum imperii creatus est. 20 Iunii eiusdem anni consilium ministrorum a magistratibus se recessit propter condiciones acerrimas pacis ab alligatis oblatas. Anno 1920 Scheidemann iterum legatus Dietae imperii electus est et ad annum 1933 mansit. Ab anno 1920 usque ad annum 1925 Scheidemann fuit magister urbis Cassalae.

Inter dictaturam Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 e patria expulsus est et variis itineribus in Daniam pervenit, ubi 1939 mortuus est.

Nexus externi (Germanice)[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Scheidemann (13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Philippus Scheidemann (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (DDP) | Otto Landsberg (SPD) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Gustavus Bauer (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Georgius Gothein (DDP) | Eduardus David (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum)