Carolus-Ioannes Laermann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus-Ioannes (vulgo: Karl-Hans) Laermann (natus 26 Decembris 1929 oppido Kaulshausen) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1950 adeptus est Laermann Aquisgrani technicae aedificationis studebat et anno 1955 diploma accepit. Tum variis societatibus aedificiorum extruendorum laboravit. Anno 1963 doctor promotus est. Anno 1971 Aquisgrani, anno 1974 Wuppertal in oppido professor factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Laermann, qui ab anno 1968 sodalis FDP est, anno 1974 legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. 4 Februarii 1994 ab Helimuto Kohl cancellario foderali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae nominatus est. Sed iam 15 Novembris officium hoc perdidit, cum post electionem Dietae Foederalis administerium suum cum alio consociatum esset. Ad usque 1998 autem legatus parlamenti Theodisci mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]