Catharina Barley

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Catharina Barley
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Barley: imago
Catharina Barley: subscriptio
Nativitas: 19 Novembris 1968; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Secretary General of the SPD, Federal Minister of Family Affairs, Senior Citizens, Women and Youth, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, jurist, Justiciarius, Iudex

Catharina (Theod. Katarina) Barley (nata die 19 Novembris 1968 Coloniae) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1987 testimonium maturitatis accepit et deinde Marburgi et Lutetiae iurisprudentiae studebat et anno 1990 diploma adepta est. Anno 1998 Monasterii doctor promota est. Deinde in Iudicio Constitutionis operam dedeit atque iudex Augustae Treverorum et Wittlich operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Barley ab anno 1994 sodalis Factionis Socialis Democraticae est et anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est. Die 11 Decembris 2015 Catharina Barley secretaria generalis factionis SPD Yasmin Fahimi successor electa est.[1]. Die 1 Ianuarii 2016 novum magistratum adiit. Die 2 Iunii 2017 in collegio ministrorum Merkel nova Administra Foederalis Familiarum, Feminarum et Iuventutis nominata est. Successit Manuelae Schwesig, quae magistratum praesidis ministrorum Megapolis-Pomeraniae Citerioris susceptura est[2]. Quod Andrea Nahles die 27 Septembris 2017 nova praeses legatorum SPD in Dieta Foederali electa est, Barley pro tempore ministerium laboris ab ea suscepit. Et die 14 Martii 2018, Administra Foederalis Iustitiae electa est. Administra iuventutis ei Francisca Giffey successit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Barley spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)