Christianus Lindner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Christianus Lindner
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Lindner: imago
Nativitas: 7 Ianuarii 1979; Wuppertal
Patria: Germania

Officium

Officium: general secretary, member of the German Bundestag, member of the Landtag of North Rhine-Westphalia, Q29914841, member of the German Bundestag, member of the Landtag of North Rhine-Westphalia
Munus: Politicus, Scriptor
Christianus Lindner anno 2017

Christianus (Theodisce Christian) Lindner (natus Wuppertal in oppido 7 Ianuarii 1979) est vir publicus Germaniae factionis FDP.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1998 testimonium maturitatis adeptus est, Lindner ad usque annum 2006 Bonnae rebus politicis, iuri publici atque philosophiae studebat. Annis ab 1997 ad 2004, societatem divulgationis possidebat. Annis 2000/2001 etiam societatem computatrorum rexit, quae autem mox corruit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lindner ab anno 1995 sodalis FDP est et ab anno 1998 inter rectores factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Annis ab 2000 ad 2009, Lindner legatus senatus terrae, annis ab 2004 ad 2010 secretarius generalis FDP huius terrae fuit. Anno 2009, primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Decembri 2009, Guidone Westerwelle praeside factionis suadente, secretarius generalis totius factionis creatus est. Die autem 14 Decembris 2011, nuntiavit se ab hoc officio se recessurum; postquam factio sua suffragia diversa perdidit.[1] Anno autem 2013, noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 centesimas suffragiorum acceperat. Die 7 Decembris 2013, novus praeses factionis electus est, successor Philippi Rösler, qui post cladem acceptem candidatus non iam fuit.[2] Lindner die 24 Septembris 2017 legatus factionis suae ad Dietam Foederalem Germaniae electus est[3]. Die 25 Septembris 2017 Lindner etiam praeses fractionis eius Dietae Foeederalis electus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Lindner spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]